Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

383 fectione deinceps sectanda propositam fecit. Cum autem initio statim propositi sui Evangelium S. Mathaei legendo in haec Christi verba incidisset: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum 15) , cuncta bona sua abalienavit, et pretio eorum inter pauperes distributo non solum vitam pau­perem duxit, verum etiam Novi Testamenti textum in vulgarem sermonem transtulit. Sicque non per ostium, ut debuisset, sed aliunde ovile intrans, utpote nec vocatus, nec missus jus prae­dicandi usurpavit, abusus in disciplina ecclesiastica vigentes censuravit, malos mores clericis, et monachis exprobravit, imo et debitam superioribus obedientiam denegavit. 16) Waldi do­ctrinam cum Lugdunenses, aliaeque Galliae urbes adoptarent, ad Lombardiam quoqne penetravit, ita ut ingens hominum mul­titudo castra ejus sequeretur. Nullus tamen id mirabitur, cui notum est, Waldensibus proprium fuisse, ut vitae integritatem et innocentes meres simularent, vestes antiquas portarent ad talos usque pendentes, barbam alerent, pedibus seminudis in­cedentes, praelatis suis summos honores deferrent, peculiarem Scripturae Sacrae peritiam jactitantes. Viso autem eo, quod Ecclesiae Catholicae periculum magnum per sectarios hos im­mineret, Joannes Archiepiscopos Lugdunensis sectam hanc in ortu suo sutfocare volens, severissime illis interdixit, ne Evan­gelium praedicarent. Hanc tamen Archiepiscopi prohibitionem adeo parum curabant Waldenses, ut majorem potius felicis pro­gressus spem concipientes ad Alexandrum III. Pontificem se converterint, et ab eo medio legatorum anno 1179. concionandi licentiam postularent, imo referente Chronico Urspergensi er­rores suos ileligionis nomine a Lucio III. P. confirmari pe­terent. H'C tamen superstitione, et erroribus eorum cognitis anno 15) Matthaei cap. XIX. 23. 16) Reineri Sacchoni (qui primo Walden­sium antesignanus erat, postea poenitentia tactus ordinem S. Domi­nici ingressus, haereticorum Generalis inquisitionis rnunus gessit) summa de Catharis , et Leonistis , seu pauperibus dc Lugduno in Martene, et Durand Thesaur. Anecdot. T. V. 1761. et seq. Ejusd. vel alter. Reineri (1250) Lib. adv. Waldens, in Bibi. P.P. Lugd. T. XXV. p. 262. et seq. Moneta Lib. V. adv. Cathar. et Waldeos. Rom. 1743. f.

Next

/
Thumbnails
Contents