Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

348 Thomae Kempensi etiam ex respecta notaram internarum ad­aerant 70). Reliqua scripta, quae vulgavit Thomas Kempensis sunt sermones varii, et tractatus unctione sacra, et spiritu opti­mo insignes. X. Gabriel Biel Spira oriundus inUracensi ecclesia prae­positus Theologiae Doctor, et Professor Tubingensis , in sene­ctute societatem clericorum vitae commuuis ingressus, vir utcun­que doctus, et ad meliores scholasticos sui temporis relatus. Opera quibus innotuit sunt: 1) Commentarii in IV. libros senten­tiarum magistri. 3) Expositio canonis Missae. 3) Varii sermones. Anno 1495. mortuus 71). XI. Joannes Trithemius a loco, ubi primam lucem aspe­xit prope Treviros sito ita compellatus in ordine 5. Bened. Pro­fessor, primo Spanheimii, postea Herbipoli ad S. Jacob extra muros abbas, vir extensae eruditionis praesertim Historiarum studio conspicuus, et fontium historicorum criticus inquisitor, qui mona­sticam bibliothecam Spanheimii resuscitavit, anno 1516. mortuus. Propter varia, eaque magni momenti scripta celebratur, nempe vul­gavit 1) Catalogum scriptorum ecclesiasticorum quo agmen clausit omnium continuatorum catalogi virorum illustrium a S. Hieronymo inchoati. 2)Chronicon monasterii Hirsaugiensis seu Tnnales Hir- saugienses ab anno 830. usque ad annum 1514, deductos, in quibus licet criticum judicium frustra quaesieris ad veterum attamen Histo­riam clarificandam magni adjutorii sunt. 3) Chronicon mouaste­70) Trithemius de script, eccl. C. 707. Du Pin Nouvell. bibi. T. XII- p. 101. et seq. 151. et seq. Jac. Revius Hist, orbis Daventriens. Lugd. Batav. 1650. 4. p. 61. et seq. Desbillons disput. qua libror, de imi­tatione Chr. auctor Thomvs a Kempis probat. Scotum Kempense sive vindiciae IV. libr. de iniit. Chr. quibus Thomas a Kempis contra Joan. Gersen in sua tribus secalis non interrupta possessione stabi­litur Colon. Agrippinae 1728- libri IV. de imit. Chr, primo editi sunl August Vind. 1472. dein Parisiis, Parmae, Solisbaci universina in 200 edit, et in omnib, linguis Europaeis item plurib. Asiaticis prodiv. Guertke opere et loco cir, 71) J. Jac. Moser utae Professorum Tübingens, ord. theologici Tubing. 1718. 4. Fabricius bibi lai.aevi med. T, III. p. I. et seq. Gottl. IVernsdorf de Gabr. Biel■ Antipa- pista l\itteb. 1719. 4. De opeiib illius leg. Hambergtr Kuverl. Nachrichten T. IV. p. 822.

Next

/
Thumbnails
Contents