Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

26 Aposlolicuaille vero merito Christi Apostolus, per quem sibi tu/itum populum Christus convertit. Quapropter dispositionem ejusdem , prout divina gratia ipsum instruit, Ecclesias Dei una cum populis, nostra vice ei ordinandas relinquimus 63 j. Quod jus et munus legati Apostoliéi sibi a Pontifice concessum luisse ipse quoque <S. Stephanus pluries una vice in Diploma­tibus edixit 64) Astrico Roma domum reverso Stephanum in Hungáriáé regem Strigonii coronatum fuisse anno lOOO. plus quam certum est ****). Coronatione peracta Stephanus ordi­nare rempublicara, firmare legibus, designatis nuper Episcopa­tibus limites figere, numerum praeconum et ministrorum fidei augere , et juxta potestatem sibi datam viros pietate doctrina­que conspicuos ecclesiis regendis praeficere pergebat. Praeter Ecclesias quas Cathedrales vocamus, multa in oppidis et pagis templa erexit, aqt per quasvis decem villas erigi curavit, re­giaque liberalitate dotavit, ac ut Hartvicus 65) narrat, crucibus, vasis sacris, aliaque supellectili ad Dei ministerium spectante ornavit. Episcopis decimas fructuum dioecesanorum , bona prae­terea , et ampla praedia ex regali patrimouio contulit, et quidem adeo stabiliter, ut ea uuIIg unquam praetextu avelli, aut in alios usus converti possint 66). Nempe probe persuasus fuit, Religio­nis dignitati et emolumento plurimum prodesse, si ministri Ec­clesiae sufficientibus proventibus gaudeant, quo s'*c nullius ad­jutorio indigentes , omni spe et metu remoto tanto liberius mu­nus suum explere, sacramque officii sui jurisdictionem in sum­mos aeque ac infimos exercere possint. Quamquam et illud fa­tendum sit, notabilem summam proventuum episcopalium in Canonicorum Collegia, magistrorum intertentionem, Clerum ju­niorem bene educandum, ecclesiarum sarta tecta, aliasque ne­cessitates , pauperum denique viduarum et orphanorum adjuto­rium impendendum fuisse. Praeclaros s. regisin amplificanda ac ornanda Religione conatus imitata est Gisela quae qualem se praebuerit ,,ait Hartvicus 6T) erga Dei cultum ornandum, quam 03) Hartvicus apud Schrandtncr Tom. I. p. 418. 64) Piterffy Conci!. Hung. pr. 1. p. 5. Katona Hist. Critic. T. I. p. 441. 65) Apud Schvandtner T. I. pag. 418, 66) S. Stephani decret. II. c. 1. 67) Apud Schvandtner T. I. p 118.

Next

/
Thumbnails
Contents