Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
324 pellatione , iter Romára suscepit. Sed cum iter suum per Clu- niacum faceret, atque per Petrum Venerabilem Cluniacensium abbatem admonitus resipisceret, habitu monasterii cluniacensis induto monachum hic quoque professus est, ac inter difficillima poenitentiae opera anno 1142. obiit 13). Opera illius supersunt 1) Commentarios in Epistolam Pauli ad Rom. 2) Introductio ad Theologiam in Libris III. quorum ultimus mancus est. 3) Theologia Christiana in Libris V. quam a Petro Lombardo desumpsit. 4) Historia calamitatum ab ipsomet deducta. 5) Epistolae , quae majori ex parte dissertationum formam referunt 14), Abaelardo sequens epitaphium scriptum: Est satis in tumulo Petrus jacet hic Abaelardus, Cui soli patuit, scibile quidquid erat. VI. Petrus Lomb ardus, cui nomen a patria adhaesit, magistro Petro Abaelardo usus , et scholasticorum facile princeps, Theologiae Professor Parisiensis, postea Canonicatu Carnotensi, ac tandem ab anno 1159. episcopatu Parisiensi donatus. Quam postremam dignitatem consecutus est abdicatione Philippi Lu- dovici P I- Galliae regis filii, quem olim informaverat. Petrus Lumbardus ingenii subtilitate tantam nominis famam consecutus, ut discipuli copiosissimo numero eum sequerentur, ac ab ejus nutu toti penderent, mortuus est anno 1164. Opera quibus ex- celluit erant praeter Glossas in Psalterium , et in Epistolas S. Pauli: Libri IV Sententiarum, qui Theologis scholasticis uberrimam pro commentando materiam praebuerunt, inde dictus Sententiarum Magister. Is methodum positivam et philosophicam in opere hoc felici cum successu conjunxit. Opus hoc summam doctrinarum Christianarum complectitur, in primo libro 13) Abaelardi Hist, calamit. c. 9 10. Hist, liter, de France T. XII. p. 6. et seq. Otto Frising. L. I. c. 47. Conci). Suession. in Mansi Concil. T. XXI. p. 26«. Fabricius Bibi. Lat. T. V. p. 232. et s. Jac. Ger- vuise vie de Pierre Abeilord Abbé de tiuys et de Heloise Paris 1728. T. H. 8. J, Berington The history of the lives of Abeilard and Heloisa Lond. 1787. 4. 14) Opera ejus edita sunt studio et diligentia Andreae Quereetani Paris. 1616. '1. Cf. Martene et Durand. T. V. p. 1156. et seq. Fez Thesaiir. novis. T. III. P-II. 627. et seq. Ejusdem epistolae editae cura Rich, liawlinson Lond. 1718. 8.