Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
312 rorum conatibus plurimum emolumenti perceperunt Jurisprudentia, ac Philosophia, cum his plerique ex habendi cupiditate, aut arrogantia semet vel maxime impenderent, ceteris sublimioris materiae objectis utcunque postpositis. Seculo XIV. primum felicior epocha literis Philologicis lucere coepit, postquam nimirum Cle- f/tens V. Papa Hebraicam, Chaldaicam, Arabicam, et Graecam lingvam in praecipuis orbis Christiani Academiis praesertim vero in Parisiensi, quae reliquas cunctas praecedebat, doceri, ac velut magnum vehiculum fidei omnibus Theologis instillari jussit *y_). Inde factum ut plures viri studio et scientia conspicui semet excolendae lingvae Graecae hactenus satis neglectae impenderent, et eam aliis quoque traderent , uti Leonlius Pilatus, et Matinéi Clrysoloras 19 20). Horum exemplo alii excitati lingvam Latinam quoque et eloquentiam veram popularibus suis familiarem reddere nc classicae literaturae studium infundere conabantur uti Fran- ciscns Pe tr arci a 21) , Dantes Aligerius 22) , aliique. Seculo XV. ineunte per Italiam primo , postea vero per alias quoque Occidentis provincias nobiliorum literarum et eruditae vetustatis amorem profugi ex everso imperio Byzantino Graeci latius spargere coeperunt, cum plurimi necessitate adacti juventutem lingva Graeca, aliisque scientiis imbuerent, universumque fere orbem Latinum elegantioribus literis et artibus excolerent 23). Quos conatus nobiliores artes et scientias in Occidente instaurandi summorum principum laudabilis zelus, liberalitas, et potentia multum promovit. 19) Ant. Wood. Antiquit. Oxnp. T. I. p. 156. 159. 20) Humph r. Hody de Graecia illustribus lingvae Graecae , literarnmque humaniorum Instauratoribus L. I. p. 5. 10. Lnnd. 1742. 8. 21) Jac. Phil. Tho- tnasini vita Fetrarchae in Jo. Ger. Menschen, vitis claror, viror. T. IV. unde etiam constat, tumulo Fetrarchae sequens epitaphium adpositum fuisse: Hic Petrareha jacet , salis es* , naro caetera narrant Et Tagus et Ganges, forsan et antipodes. 22) De qno ntpote celebratissimo PoSia praesertim scripsit ejus interpres Penevenutus de quo adeundus Muratorius Antiq. Ital. med. aevi T. I. p. 1030. et seq. 23) Börner de doctis hominibus Graecis literar. Graecar, in Ital. instauratori!). Lips. 1750. 8. Saw. Battier Orat, de instaurator. Graecar, literar. in Musaeo Helvetico. T. IV. p. 1G3.