Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
308 mea laude hoc quoque ex respectu illos dignos esse , nullus in dubium vocaverit. *) Imo etNestorem monachum Historiae Ruthenicae parentem inter historiagraphos Graecos referendum esse, quisque agnoscet, qui perpenderit , eum seculo XII. viventem Kiovii spectem quamdam annalium edidisse. Cf. Ücklözer (Probe Russischer Annalen.' Bremen und Göttingen 1768. 8. §. 52. Artes liberales et Philosophia iu Occidente. Occidentales usque ad finem seculiX. scholas publicas nullas habebant alias , quam cathedrales et claustrales, neque ulli alii literarum Theologicarum et Philosophicarum magistri excellebant, quam Benedictiui. Cum initio autem seculi Xl. alios quoque tum clericos, tum laicos scientiis praeditos, operam institutioni ty- rouum impendisse, per Galliam et Italiam deprehendimus, ita quidem, ut hi prae illis systema et ordine et scientiarum amplitudine perfectius tenerent. Hos inter florebant illi praesertim, qui pro illius aetatis genio apud Hispanos in Saracenorum scholis docebant, aut Aristotelis opera diligeuter volvebant 6). In plurimis palaestris literariis septem artes liberales etiam nunc docebantur, methodo attamen multum mutata. Cum euim Dialecticam, ad quam etiam Metaphysica vel hujus saltem pars referebatur, multo zelosius , ac autea tractarent, ac ingeniosius traderent, doctores plerosque literatos sibi adeo devinxerunt ut ii Grammatica, Rhetorica, aliisque disciplinis postpositis, omne tempus Logicis, et Metaphysicis quaestionibus impenderent, unice dolendum quod minutissima quaeque, ac saepe ineptissima perlustraverint, res occultas, et vix unquam revelandas in examen traxerint, lites asperrimas , et rixas foventes ac in plures factiones et hostiles sectas semet dividentes 7). Porro palmam in rixando omnibus eripuerant illi dialectici, qui quaestionem de sic dictis universalibus solvendam sibi defixerant. Magno quippe mentis acumine 6) Miiratorii Aatiquit. Ital. T. 111. p. 1)35. et seq. Giattone Hist, de Naples, T. II. p. 151. 7) Joan. Sarisóeriensis in Metalogico L. I- e. 3. p. 741. Boulay Hist. Academiae Paris. T. I« p 408. 409. 511. 512.