Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

301 negotio occupentur. Quamvis autem constitutio haec Cardinalibus non parum displiceret, Gregorh/s tamen cum singulis speciatim tractaris oinnes ad illam acceptandam ct confirmandam disposuit. Vid. Cap. 3. de elect, et electi potest, in 6. *) Quonam epeciatim anno Archiepiscopi Strigonienses eximiam Legati Nati dignitatem consecuti sunt, non facile determinari potest. Esto enim Ladislaus V. rex Himgariae Legati Nati dignitatem pro parte Uionysii Széts, Archiepiscopi Strigoniensis ejusque successo­rum a Nicolao V. Pontifice Romano anno 1452. obtinuerit, (Pray Spécim. Hierar. Eccl. Hung. P. I. p. 86—90) cum tamen in Diplomato ejusdem Nicolai*.V. dicatur Archiepiscopos Strigonienses a tempore cujus initii memoria hominum non existit, Legati Nati munere in utroque Foro voluntario nempe et contentioso usos fuisse) item eosdem Archiepiscopos tam ad Beati regis Stephani, quam ejus successorum instantiam Legati Nati officio et honore n Fontifi- cibus insignitos exstitisse, satis clarescit, illis insigne Legati Nati munus jam ante Nicolaum V. competiisse, pioinde illud a Nicolao V. saltim instauratum et confirmatum fuisse. Inter praesules Hungáriáé primus erat Stephanus Vancsai Archiepiscopus Strigoniensis qui ad sacrum Cardinalium collegium anno 1252. ab Innocentio IF. Pontifice assumtus est 242). Post hunc in patria nostra plures successu temporis dignitate hac ornabantur. §• 49. t/ Patriarchae Latini Orientis. Primates particulares. Patriarchae Latini Orientis alias etiam secundi ordinis nun­cupati, originem ab expeditionibus cruciatis derivant. Postquam eniai Latini cum seculi XÍ. fine victricibus armis Orientem iuun- dasseut, Palaestinam occupassent, et Graeci antistites regendis Latiuia partim ob lingvae ignorantiam partim quod haeresi ab iisdem et Schismate scinderentur , minus idonei invenirentur, tam Jerosolymis quam Antiochiae Patriarchis Graecis Latini adjun­gebantur, quod ipsum tardius etiam in patriarchatu Constanti- nopolitano, ubi crucesignati eum subegissent, institutum. Imo non solum in patriarchalibus, sed in metropoliticis et episcopa­libus quoque Ecclesiis idem obtinuit. Cum autem Latini mutata fortunae alea provincias Orientis rursus amisissent, exturbati inde 242 242) Pray Spécim. Hierar. Eccl. Hung. Part. I. p. 162.

Next

/
Thumbnails
Contents