Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
273 quas imperator aerumnis utcunque fractus etiam implevisset, nis, principes electores se opposuissent dicentes: conditiones has in ruinam et perniciem imperii tendere , aliaque similia. Videns Papa Ludovicum imperatorem in omnibus sibi contrarium omnes conatus suos eo direxit, ut alter in regem Germaniae promoveretur, etreipsa proceribus Teutonicis nunciavit, alium esse regem ab ipsis eligendum , secus a Romana sede de rege provisum iri, cum ipsis notum esse debeat, creandi regis potestatem se non aliunde , quam a Romana sede accepisse. Unde factum ut a plerisque Germaniae electoribus, qui alias jam Ludovico non adhaerebant, quod Familiam suam Brandeburgo, ac Tiroli ditaret, Carolus IV. e Luxenburgica stirpe, et Joannis Bohemiae regis filius ad Germaniae thronum elevaretur, eius- que electio a Clemente VI. P. confirmaretur 173). Ludovicus contra aemulum illico quidem arma parabat, acre bellum absque dubio gesturus , nisi anno insequenti paralysi correptus, in venatione de equo in terram lapsus vitam finivisset 174). Non exspectata hac morte factio Bavara triumphare quidem videbatur, Giiul herum Schvarzhurg ad thronum anno 1349. promovendo ,7ä), verum et hoc paulo post exspirante Carolus IV. communibus omnium votis confirmatus est *) ISicolaus V. S. Francisci sodalis ea ex ordinis provincia descendebat, quae paupertatem evangelicam sensu strictissimo sequebatur , ideoqtie nonnihil a Joanne XXIÍ. alienus erat. C\ Reperti sunt viri eruditi plures , qui Ludovici Bavari vindicias concinnarunt, uti Mamilius Patavinus, in defensione pacis anni 1321. Guilelmus Occam in opere de potestate Papae praesertim vero Joannes de Gandavo, in informatione, de nullitate processuum Joannis XXII. contra Ludovi u>n imper/ Vid. Goldasti Vionai- chifc T. 1. et II. sed etiam inter recentiores fuere Ludovici defensores uti Jo. Ga. Herwart de Hohenburg in Ludovico imp. defenso etc. II. T. Monachii 1018, et 1619. 4. Gewold in defens. Ludovici IV. imperat, ratione electionis Ingolst. 1618. 4, et alii. Ceterum omnia facta Ludovici Uavari minime excusari posse ostendunt ea , 173) Cliron. episc. Merseb. apud Ludvig reliq. T. IV. p, 417. J.Villani Bist. L. XII. c- 59. Bebdorf. an. 1340. 174) J. Villani L. XII. c. 105. Albert Argentin, p. 135. I'll. Aventinus L. VII. c. J9. §. 26. 175) Gesta Balduini L. III. c. 9. Aventinus L. VI!. o. 20. §11. 12. III. Hist. Eccl. * 18 ItT'J'V