Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
270 qua occasione Guileltnus de Plesliuco sui oblitus gravissima in Pontificem effutivit , eum haereticum, sinioniacum, sortilegum, et odii ultra Vatinianum contra Gallos tenacem, aliorumque criminum reum, ideoque in Concilio Oecumenico sede privandum enunciavit 159). Botiifactus de iis certior factus, quae in Gallia contra ipsum agitabantur, sententiam excommunicationis in regem dictavit, regnum sacris interdixit, et populum a Sacramento fidelitatis liberum declaravit, omniaque ipsius foedera cum quibuscunque principibus contracta nulla declaravit ,6°). Tanta censura ad summum indignationis gradum commotus rex, Guilelmum Arogaretum celeberrimum Juris Consultum) regiique sigilli custodem cum comitatu in Italiam expedivit, ut si possibile esset Pontificem aliqua ratione interciperent, in Gal- lias abducendum. Conatui illorum respondit eventus; JVogarctiis enim conducta parva manu militum Anagniam ingressus, Pontificis palatium invasit, atque Bonifacium tribus diebus in palatio proprio captivum detinuit, ultro consilium suum indubie effe- ctuaturus, nisi Anagnienses Cives pudore affecti, quod Pontificem talem contumeliam pati permitterent, armis arreptis No- garetum una cum copiis suis dispersissent, et Bonifacio P. libertatem asseruissent. 1G1. Verum propudiosus hic eventus tan- iuiil dolorem Bonijacio P. adtulit, ut paucos intra dies eidem succumberet **). Bonifacio Vili. successit Benedicius XI. ex ord. S. Dominici vir doctrina et pietate insignis, qui pacem cum Philippo et Francis confecit, omnesque communioni ecclesiasticae Nogareto excepto restituit. V. Guidonis vita Bonifacii in Muratorii scriptor, rer. Italicar. T. III. p. 670. Acta inter Bonifacium VIII. Benedictum XL Clementem V. Sum. P. et Philippum Pulchr. edidit Sim. vigor* 1613. ed. II. auct. 1614. 4. Platina de vitis Pontificum. *) Tristis quidem exitus fuit litis inter Philippum IV. et Bonifacium Vili. P. agitatae in qua Bonifacium Vlll. licet dotibus magnis 159 * * 159) Haec nota sunt ex Chartulario regio inter probationes historiae hujus dissidii p. 102. et seq. 160) Diploma hoc ex Manuss. Codice Vi. ctorinae bibi, publicatum est inter probationes hist, dissidii huj. p. 182. 161) S. Antoninus III. P. Chron. Jo. Villani Gib. Vlll. hiat, c, 62. 63. Nangii continuat.