Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
267 dolpJii electionem adprobavit, legitur apud Ray nah! um ad annum 1274. §.(5. 50. 55 item ad annum 1275. §. 36. 37. ****) Pontifici publicata constitutione et hoc prohibuit, ne ullus legum aut principum extraneorum senatoriam urbis Romanae dignitatem in posterum assumeret, annuumque ex ea dignitate pro futuro fecit magistratum. Vide Epist. 76. L. I. Decretal, inserta Tit. a De electione et elect, potest, cap. fundamenta. Lis inter Bonifacium VIII. et Philipp um IV. Acerrimam litem contra Bonifacium VIII. R. P. movit Philippus IV. dictas Pulcher, rex Galliae. ^Cum enim iste a Clero Gallicano subsidia ad difficillimum bellum contra Eduardum V Angliáé regem gerendum postulasset, Bonifadut VIII. qui pacem inter hos Principes restitutam, omuiaque dissidii semina exstincta cuperet, Philippo regi non solum auctor fuit, ut a bello desisteret, verum etiam publicata anno 1296. Constitutione „Clericis laicos“ decrevit, omnes Praelatos, viros ecclesiasticos, regulares aut seculars cujuscunque conditionis vel status qui partem quampiam proventuum aut bonorum ecclesiasticorum sub qualicunque titulo laicis praestiterint, vel promiserint, omnesque imperantes civiles, qui collectis Clerum oneraverint, exactiones fecerint, aut saltem oblata receperint, eo ipso excomunicationis poenam incursuros esse. Praelatos insuper et personas ecclesiasticas virtute salutaris obedientiae et sub depositionis censura severissime obligavit, ne talibus oblationibus sine praevio sedis Apostolicae indultu consentirent 15t>), Constitutionem hanc Philippus IV. rex adeo aegre tulit, ut vindictam spirans et vicem rependere volens omnes extraneos ab aditu regni et commercio excluserit, pecunias quoque extra regnum efTerri prohibuerit, ac demum longo responso enunciaverit, contra jus naturae agi cum Clerici adversus hostes regni adjutorium praestare, et se ipsos ac regnum defendere vetantur. Ilis mox mutatus Bonifacius P• datis ad regem literis praeter alia declaravit, se nulla ratione vetuisse regi pro suis, et regni necessitatibus adjutorium praestari, sed id solum praecepisse ne id absque indultu sedis Apostolicae 150 Ur> 150) Epist. sexta Decret. Tit. de immunitate Clericor. inscripta.