Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

accusatum regno egredi prohibuit. At hoc non obstante Thomas sub aliena veste ad regem Galliae Ludovicum VII• penetravit, qui illum honorificentissime excepit, licet rex Angliáé missis ad eum legatis rogasset, ne illum in suo regno toleraret. In­terea et Pontifex ab Angliáé regis oratoribus requisitus, ne has discordias pateretur, verum pacem potius revehere dignaretur 87) , reposuit, Thomam a nemine altero, quam a se judicandum neque justitiae legibus conforme esse: ut in Anglia ab inimicis suis judicetur. Cumque Thomas Cantuariensis mox Seuonas advenisset causam suam Pontifici delaturus 88) Alexander P. eum non tantum benigne suscepit, verum et sedis Apostolicae patrocinium eidem addixit, et in monasterium Pontiniacense pro hospitio inviavit. Quare Henricus rex ira perculsus, quod apud Pontificem nihil effectuare potuerit. tam ecclesiae Cantuariensis, quam et ceterorum clericorum Thomae Aichiepiscopo addictorum proventus occupari, et in aerarium regium inferri, imo cunctos ipsarum cognatos regno excedere jussit. Rebus utrinque exa­speratis Alexander III. Pontifex regem adhortationibus primum, postea minis ad mitiora disponere conatus, cum omnia effectu bono carere vidisset, Thomam Cantuariensem dignitati Legati Apostoli pro tota Angliáé dioecesi Eboraccnsi excepta , restituit 89), quo munere illico functus non solum mores, et consvetu- dines Auglicanas in Clarenduueusi conventu publicatas proscri­psit90), verum regi etiam excommunicationem intentavit 9I). His adhuc magis concitatus rex, jam Germanorum schisma (§. praeced.) sequi volebat, quum repente Alexandri III. literis, et intentato anathemate ad pacem ineundam animum flexisset Et rcipsa anno 1170. familiaris conventus in Gallia inter Heri- ricum regem, et Archiepiscopum Cantuariensem coram multis utriusqpe gentis proceribus, ct duobus legatis sedis Apostolicae celebratus, in quo Thomas Cantuariensis peculiari honore, et amicitia regis distinctus plane pacis, ct securitatis promissum tam sibi, quam ceteris e patria exclusis obtinuit, imo et eccle­87) Vita S. Thomae L. II. c. 9. 88) Gervasius in Chron. 89) Alexandri III. literae Anagniae expeditae VII. idua Octobria anno 1167. 90) Ep. 96. L. I. cd. Christ. Lupi, 91) Ep. 138, ad Alexandra HL L. I, edit. A Christ. Lupo.

Next

/
Thumbnails
Contents