Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
244 tiftíx Friderico Eucharistiae sacramentum porrexit, imperator jurejurando confirmavit pacis conditiones, quas postea concilium Lateranense 111. Occumcnicum XI. anno 1179. pariter ratihabuit. C: Vid. Mansi in Concil. Tom. XXII, p. 210. ***). *) Ipse G.J. l'lank in der Geschichte der Christlich. Kirchl. Ge- sellschaltsvcrfassung vol. IV. p. 305. fatetur Fridericum imperatorem hic speciosum saltem praetextum controversiam Hadriano P. movendi quaesivisse, cum verba a Pontifice ad Fridericum scripta mitiorem quoque interpretationem admittant, Alii autem narrant Fri- derico inditam esse opinionem sinistram de verbis Pontificis per id, quod in palatio Romano Lateranensi exstaret pictura Lotharii coronationem exhibens, cum hoc disticho: Rex venit ante fores, jurans prius urbis honores, Post homo fit Papae, sumit quo dante coronam. Nonnullis asserere placet Alexandrum eadem occasione collum imperatoris calcasse, et dixisse: Super aspidem, et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem, cumque Caesar indignatus reponeret: Non tibi, sed 1’ctro, cum rursus collum illius pressisse cum verbis: Et mihi, et Petro. Hanc tamen relationem fabulosam, et purum connnentuin esse vel inde clarescit, quod ea in actis Vaticanis prorsus aliter legatur; quod Alexander 111. suis in literis haeo adjuncta ncc quidem attingat; quod Mallhaeus Farisius in Hist. Angliáé ad hunc annum, Guilelmus Tyrius et Rogerius Ilovedenus altum de hac relatione taceat, quod denique factum adeo detestabile Cum Pontificis praedicti roansvetudine ncc quidem cohaereat, penitusque aliud edoceant reliqua ejus facta, ulpote , qui Cn- lixtum 11. Antipapam ad saniora reducem anticissimis affectibus complexus est, Visitur quidem etiam Venetiis in ducis palatio imago, qua idem Alexandri 111. factum conspectui sistitur, quae tamen nihil aliud esse videtur, quam ingeniosa pictoris phantasia, qua sibi rem ita factam repraesentans depinxerit. Juxta illud Horatii ; Pictoribus, atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Epist. ad Pison. v. g. Vide Ge. llerni diss. qua commentum putidum esse ostenditur: Alexandrum 111. collum calcasse Friderici I. imp. Aenobarbae. Item Heuman de Friderico I. imp. a Pontifice It..pedibus non calcato in Poccil. Tom. III. p. 145. Praecipuae pacis hujus conditiones hae fuisse videntur: I) Ut Alexander 111, ve^tjt legitimus Pontifex agnoscatur. 2) Omnia ecclesiastica injuste ablata restituantur. 3) Mutua, et reciproca venia utrinque contedatur. 4) Amicitia, ct sincera reconciliatio cum Longobardis, et rege Siciliae restituatur.