Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

223 autem episcopatum soluto aere obtinuerit l3) eodem excludatur. 2) Omne jus, quod imperantes civiles episcopos et abbales investien­do exercebant, et quod canonicae electionum libertati repugnare putabat, stricte sublatum voluit, firmissime decernens: ut, si quis in posterum episcopatum, vel abbatiam a laico quodam obtinuerit, is nulla ratione inter episcopos , vel abbates censeatur, imperator autem vel princeps, aut alter quiscunque investituram conferre praesumens ipso facto sententiam excommunicationis J4) incurrat. 3) Decreta antiqua contra incontinentiam clericorum, qui uxorum, aut concubinarum consortium licitum esse defendebant, severius adursit, omnes clericos ab episcopo usque ad subdiaconum legem coelibatus non observantes ab usu sacrarum functionum interdixit, concubinas statim amoveri jussit, clericis in concubinatu viventi­bus exercitium ordinum prohibuit, illis solum ordinibus sacris fungi permittens, qui perfectam continentiam solenniter promittebant l5). Impossibile fere dictu, quales passim tumultus haec Gregarii de­creta in Europa post se traxerint. Testatur Lamlertus Sc/iaf- naburg. i6) Sigefridum Archiepiscopum Moguntinum, et All“ mannum episcopum Passaviensem a clericis suis, cum Gregarii sanctiones promulgarent, in seditione exorta fere interfectos fuisse. Ita etiam in Italia praesertim Mediolani ,7) , in Gallia Lutetiae Parisiorum j8), in Belgio Cameraci l0), et aliis in locis contra de­cretum hoc illico exceperunt clerici io concubinatu viventes , et Pontificem plane haereticum, et vesanum dogma tenere clamabant. Verum is inilexibiliter decreti hujus exeeutionem constantissimo animo adursit. 4) Uniformem cura Ecclesia Romana Liturgiám jam a pluribus seculis exactam per totam Ecclesiam imposuit omni ad­bibito conatu, ut Alp/ionso Castellae, et Sancio Arragoniae re­gibus acceptationem Liturgiáé Romanae in locum Mozarafcicorura 13) Matuti concit. T. XV. p. 402. Marteve, et Durandi tllesanr. T. V. p. 019. 14) Gr e tueri apologiae pro Gregorio VII. in defens. con­trovers. T. II. et operum T. VI. Goldasti rep. contra Gretser etapo- log. pro Hem ic . IV. Meibom de jure investiturae episcopal, in scriptor ref. Germ. T. It!. 15) Mansi concit. T. XX, p. 402. et seq* 10) Ad an. 1074. 17) Arnulfns senior > et Landulfns apud Murator, in Scriptor, rer. Ital. T. IV. p. 36. ct seq. 18) Mansi Snpp). Conctl. T. II. p. 5. 19) Me bill on Annál. Bened, T, V. p- 036.

Next

/
Thumbnails
Contents