Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

320 tectorem, universalem Christianitatis judicem* ad quem specta­ret leges ecclesiasticas vindicare , et de quibuscuuque gravio­ribus negotiis cognoscere. Hac ratione non solum ufitversalis Romanorum Pontificum suprematus in totam Ecclesiam robora­tus , 6ed etiam respondens tantae potestati jurisdictio in ipsis agnita est , quae indubie etiam illam superavit, quae decreta­libus Isidorianis nitebatur , cum eo usque processerit, ut Pon­tifices in clericos inferiores, inauditis proximis eorum superio­ribus, in episcopos autem neglecta quandoque ordinaria juris forma, ac via, nullaque praecedente accusatione, vel denuu- ciatione immediate animadverterint. Nec se iacile quis contrahu- jus Juris exercitium opponebat, tum quod omnibus persuasum esset saluberrimos inde effectus in Ecclesiam redundare, tum, quod Pontifices ipsi jus hoc contra eos solum exercerent, quo­rum crimina in publicum nota essent, vel qui se ipsos defer­rent, ut adeo nullus vel suseipionem partium studii fundatam hac ex parte concipere posset. Eundemiscopum succedentes quoque Pontifices promovebant, uti Victor II. a«b quo 1 Hilde- hrundut anno 1055. velut Iegatpat, in Galliam missus in Synodo Lugdunensi episcopos sex ob diversa crimina deposuit 43; Ste­phanus IX. sub quo simili legatione in Germania functus est HUdcbrandus 5 *) ; Nicolaus II. qui opera potissimum Hilde- hrandi in Pontificem electus , et ab hoc plurimum dependens cum Roberto Guiscardo potentissimo Principe anno 1059. foe­dus inivit, eique Apuliam , Calabriam, et Siciliam titulo feud' contulit, ac Romani Pontificis electionem ab imperatoris influxu liberam r,eddere conatus est G); Alexander II. qui vitam com­munem Canonicorum resuscitavit 7); qui omnes Pontificium mu­nus suum ita sequebantur, ut res ad Ecclesiae ordinem, et di­sciplinam spectantes ipsi administrarent, hasque tandem causas sibi vindicarent. Cunctos autem praedecessores suos hac in parte superavit Gregorius VII Pontifex cognomine Hildebrandus, qu' 4) Vid. Concilia Galliae Tom. X. p. 1080. 5) Vetr. Damiani epist. apud Baronium ad anuum 1058 nro 12. Chron. Cassio. L. 2. c. 100. 6) Vid. Vilhelm. Aput. poéma hist. L. II. p. 262. Leo Ostiens. in Chron. Cassinens. L. Ill. c. 16. Murator. script- rcr. Ital. kT. II. P. II. p 615. 7) Concil. Romau, anui 1059. et 1063.

Next

/
Thumbnails
Contents