Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
213 operibus frequentes inveniri querelas, de publicis Christianae Religionis hostibus, et illusoribus. Ad hos praesertim referendi sunt Philosophi quidam Aristotelici, qui dominii, quod sibi in scholasticis scientiis arrogabant, successu et ingenii sui viribus unice fidere sueti sublimiora Religionis Christianae dogmata de providentia Divina, de immortalitate animarum, de creatione, gubernatione mundi etc. explodere aliosque ad rerum sacrarum con- temtum disponere conabantur 8). Praesertim Friderico II. imperatori Gregorius IX. Pontifex multas contra Religionem Christianam blasphemias objecit, imprimis, quod in opere celebri a se edito doctrinam vulgaverit: a tribus buraloribus nempe Christo Jesu , Mose , et Muhammede totum mundum fuisse deceptum °). Quae gravis criminatio licet apud multos viros omnino doctos fidem non invenerit, cum ab Henrico Ruspone hoste, et acerrimo inimico Friderici II. ea excogitata , et in publicum prolata fuerit, satis tamen clare innuit, imperatorem hunc familiari consortio Averrois, et aliorum Aristotelicorum in transversum actum, et non orthodoxe de Religione quandoque sermocinatum malae ejusmodi famae occasionem praebuisse. An tamen Petrus de Vineis famosi operis ; de tribus impostoribus auctor fuerit, aeque incertum est, licet nonnulli id contendaut. vid. Ou- dinus com. de scriptor, eccles. T. III. p. 66. Alb. Henpicus de Sallengre Mem. d’ Hist, et de litterature T. I. P. I. p. 386. ct sequ. 8) lix Hei nardi Monetae Summa contra Catharos, et Valdenses L. V- c. 11. 15. etc. patet-exstitisse quosdam e schola Aristotelis, qui tradebant: tnunduui existere ab aeterno, nullam dari arbitrii humani libertatem, omnesque hominum actiones fato esse determinatas , vid, Stephani Sericer index errorum insertus in Bibi. patr. max. T, XXV. p.233. et sequ. 9) Matth. Haris Hist. maj. p, 408. 459. Helr. de Vineis epistolar. L. I. ep. 31. Hanc invectivam in Frider. II. legere licet in epist. Gregorii IX. H. ad Christianos reges, et principes apud Haynald. ad an. 1239.