Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

216 addictissimus omnia fere vestigia Christianismi sustulit, Christia­nos omnibus emolumentis privans, legemque Muliammedh longe lateque propagans 4). Similem rei Christianae ruinam intulit no­tissima illa Chin^e conversio, qua Tartarorum imperium in China solo aequatum est. Cura nempe Sinenses excitata anno 1369. ma­gna seditione Tartaros universos una cum imperatore regno exulare facerent, Christianos quoque, qui commercium cum Tartaris com­muniter exercebant, e terris suis expulerunt adeo, ut hoc, et sequenti seculo nec quidem Christianorum vestigia amplius in China reperta fuerint 5). Ultimam denique stfagem rei Christianae in Asiae, et Europae magno tractu causavit imperii Constantinopoli- tani eversio. Postquam nempe Tureae sub ducatu Muhammedis II. Caramaniae principem arnjis superassent, contra Christianos progressi sunt, et anno 1453. Constantinopolim ipsam expugna­runt, ita quidem, ut unam partem urbis jure armorum, alteram vero pactis in suam redegerint potestatem. Qua occasione tantam desolationem Christianis intulerunt Tureae, ut nec aetati, nec sexui, conditioni ulla ratione parcerent, verum omnes aequali crudelitate e medio sufferrent, aedes publicas simul ac privatas nequidera templis, et basilicis exceptis dirum in modum spoliarent, Christi, 8ftnctorumque simulacra impie profanarent, pedibus ea conculcantes , magnam copiam Christianorum in captivitatem abdu­cerent , et innumeros e nobilitate paptos mortis poenae subjicerent. Sub tyrannide Turcica Religionis Christianae exercitium adhuc vi­gebat quidexj;, sed tantis aerumnis , et adversitatibus obnoxium, ut Christianorum numerus omni exspectatione citius minueretur* Vide Hist, polit« Constantinop. in Martin. Crusii Turcograec. p. 8. 53. Georg. Phranza monach. in aula ultimorum imperatorum moratus, qui patriae suae aerumnas depinxit in Chronico ab anno 1401. usque,, ad annum 1477. quod Graeca lingua primus vulga­vit Prof, Altar Viennae 1796. f. Demetrius Cantimir Hist, de 1’ empire Ottoman T. I. p. 11. 46. 54. 55. 4) Petit Croix Hist, de Timur-Bek T. II. p. 124, 329. T. III. p. 9.137. 243. 205. etc. Hist. Ecc). Tartariac p, 124. 5) Voyages et obser­vations du S/\ Jean de Mandeville p.21. itinerum, quae Petrus Ber­geron juris publici fecit. T. II. Du Halde description de Ia Chine T. 1. p. 175.

Next

/
Thumbnails
Contents