Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

211 Cl 9) hit hit ani, quorum conversio seculo decimotertio ad fi­nem Yfergente accidit. Cum quippe omnes fere principes Euro­pae Religione Christiana jam imbuti essent, excepto Jngellone Lithuaniae duce, huic etiam anno 1382. occasio eam ample­ctendi data est. Cum enim Hedvigem Poloniae reginain in uxo­rem accipere volens promissum fecisset, se una cum populo suo universo Christianam Religionem amplexurum esse, Héd­iéig regina litet ab aliis quoque procis ardenter expetita , cum tamen et Lithvaniae conversionem zelose cptaret, et ejus cum iPolonia conjunctionem cuperet anno 1386. petito ejusdem sub­scripsit, Quare is in Civitate Cracovieusi S. baptismate initiatus et Uladislai IL nomine insignitus, anno sequenti eo rem per­duxit , ut in Comitiis Vilnae celebratis omnium Lithuaniae inco­larum conversio decerneretur ,23) tanto magis , quod ipse illo­rum princeps jam conversus esset. Regis exemplum tanti sub­diti sequebantur, ut copiosissimis, undis lustrarentur popuiusque catervatim exceptis tamen primoribus ad Religionem Christianam properaret. A quo tempore prima apud illos reperiuntur culturae vestigia, eorutr.que indoles, et mores vita sociali, quaestu rurali, et civico, nundinis publicis, legendi, et scribendi arte sensim mitiores reddebantur 124). Ceterum usque ad finem seculi XIV. Lithuani plures adhuc erant, qui aut ethnicae superstioni adhae­rentes, aut a fide Christiana relapsi urant. Licet tamen et id fa­tendum sit, quod seculo XV. etiam Samogitiae ad Lithuaniam spectantis incolae opera praesertim equitum Teutonicorum no­men Christo dederint. Jo. Hear. Holtinger. Hist. Eccl. u. J. p. 856. et seqíjL Seculo XV. Hispaniae Christiani non solum ferrenm Maurorum jugum excusserunt, sed omnimodam plane operam adhibuerunt Reli­gionem Christianam obduratis illis Christi hostibus instillandi. Quippe Ferdinandus Castellae rex anno 1492. Mauros Granatensi regno pri­Claustro S. Nicolai supra oppidum Munkács residenti, apud Eat- thyán in legis ECcles. Hungar. p. 515* Cfer. Pray in Spécim. Hierar^ Éccl. Hung. P. I. p. 379. et scq. 123) Dlugossi hist. Polon. T. 1, L. X. p. 102. Solignac Geschichte von Polen T. I. p. 406. 124) Sc/ilö- zer's Gesch. von löthauen p. 84. et S. Aeneas Sylv. hist, de Europa c. 26. L. J. Rhesa de primis vestigiis relig» Christ, inter Lithuanos propagatae I. III. Régióm. 1819. 4. 14* i v

Next

/
Thumbnails
Contents