Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
207 successu (emporis alia ratione adgressus perfecisset. Cum enim is putaret gentem illam ferocissimam vix quidquam cessuram esse tamdiu , donec in possessorio arcium suarum perseveraret , eapropter eam prius armis esse subjugandam existimans precibus et querelis Coelestinum III. Pontificem eo permovit, ut militem cruce signatum libere collectum adversus Livoues mitteret, iliisque sacrum, ut dicitur, bellum anno 1198, indiceret, cui succumbentes obedientiam et fidei Christianae susceptionem promiserunt ,07). Quia tamen paulo post fidem datam haud servarent, omuibusque sacrorum ministris anno 1199, neCLs i cem inferre parerent Albertus episcopus autea CanonicusBremen- sis munimento Rigae posito, ordinem gladiferorum seu fratres militiae Christi anno 1201. fundavit ,08), quorum armis Livones in ordinem redacti fidem prius datam exsolvere coeperunt. Exitus totius negotii ille fuit, quod Livones infide Christiana constan- tiores manserunt, Albertus autem episcopus, et equites gladi- feri eorum provinciam inter se fideliter diviserint: Ordo hic in reliquo eidem cum Templariis regulae obstrictus pallium candidum gestabat, gladio et cruce instar insignis ornatus. 5} Sluvt ad mare Balticum habitantes opera principum et episcoporum seculo XII. armis prius subacti nomen Christo dederunt , sicque ex hostibus fidei Christianae ejusdem cultores facti longe mitiores mores induerunt. Celeberrimus autem hoc obtutu princeps illius temporis erat Henricus Leo Saxoniae ct Bavariae dux 10<J), qui non solum gentem Slavico-Vendicam ab anno 1148. maris Baltici accolam, item in Saxonia ad Albim fluvium domiciliatam armis sibi subjecit, verum etiam Religionem Christianam ab Otto/iis M. aevo sensim deficientem in transal- biana Slavorum provincia instauravit, et fundatis tribus episco——----------------------------- _ t eo 107) Arnold. Chron. Slavor. L, VII. c. 8. Origines Liron. Sacr. et cnil^ p. I. edit. Gruber. IVagner Geschieht, von Liefland p. 313. Tetse/een Kurl. Kircheng. P. I. p. 44. Heinrich von Jannau Gesch, von Lief- und Esthl. P. I. sect. 2. et 3. 108) Helyot Histoire des ordres roligieu.v et equestr. T. III. Conr. Sam. Schurzßeiech de ord- Ensi- feror. in opusé, hisr, polit, p. 811. Henr.Leonh. Sckurzßeisch hist. Ensiferor. Viteb. 1701. 109) Gerardi hist. narr, de Henrico Leon. iu Meiboinii scriptor, rer. Germ. T. I, Schurzßeisc/t de flenr. Leon, opuséul, hist, polit, p, 574.