Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

201 omni ex parte regiones illas infestantes in societatem belli evo­caret, liio adeo victricibus armis pugnarunt, ut totam Borussiam, et Livoniam sibi subjugarent, barbarosque hostes profligarent. A quo tempore Supremus Ordinis Magister habitationem suam Marien- burgi in Borussia elegit 9<v). lia profecto equites hi a parvis initiis ad summum auctoritatis, et divitiarum apicem eluctati possessoria a Viadro usque ad Simim Finnlandicum tenebant proventus prope ad octingenta millia marcarurn inferentia. Cum tamen Ordo hic magna nimis tributa populis subjugatis imponeret, ita ut iisdem ferendis impares essent, proceres et urbes arreptis contra Ordinis fyrannidem armis jugum ejus excutere voluerunt, verum infauste bellum gerentes anno 1454. Polonorum patrocinio se subjecerunt. Anno 1466. Borussi pacem cum Polonis Thoruni facientes occi­dentalem provinciae suae partem amiserunt, quae Polonis obtingens in propriae constitutionis usu relicta est. Cum autem Poloni hanc Borussis promissam constitutionem laederent, imo et Ordinem Teu­tonicum partem Borussiae orientalem tenentem sibi subjugare, et in vasallum suura convertere vellent, equites Teutonici anno 1511. Altertum Marchionem Brandeburgicum in Magistrum Ordinis ele­gerunt sperantes, ut adjutorio familiae Brandeburgicae humilem vasallorum conditionem porro quoque effugerent. Cum tamen Ger­maniae proceres etiam Polonorum partibus faverent, Supremo Teu­tonicorum Magistro jam nihil aliud restabat, quam pacem cum Polonis ineundam accelerare. Quare anno 1525. illa Borussiae pars, quam equites Teutonici hucadusque possidebant, ad propositionem regis Poloniae , Alberto marchioni, ejusque fratrum successori­bus masculis velut ducatus haereditarius sed jure solum feudatario assignata est. Tandem Albertus marchio Ordini et ofTiciO valedi­cens ad Murtini Lutheri hacresim defecit, a quo tempore Ordo equitum Teutonicorum e tota Borussia ejectus in Germaniam se­cessit, eorumque Supremus Magister Mergenthemii in Franconia locum habitationis sibi elegit. Equit. Teutonicos, qui etiam Equites B- M. V. Hierosolymitanae nominabantur, in Hungária quoque exstitisse manifestum iit ex bulla quapiam Pontificia anno 1434. 96 96) Dueltii Hist, equit. Teuton. Viennae 1727, 1‘etrus de DusAurg in Chroo, Prussia« P. II. c. 5. cura Hankmchii aiincx. dissert. XIV.

Next

/
Thumbnails
Contents