Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
181 eorum triremibus urbem ipsam iu potestatem redegerunt suam eamque pro feroci Martis spiritu succenderunt. Quibus visis Alexius Comnenus fugam arripuit Debeltum . sicque thronum imperii Constantinopolitani anno 1203 Isaacio Angelo coeco, huj usque filio Angelo salvam reliquit. At cum post annum unum discordiae filium inter et patrem orirentur, Graecosque ambo nimia prodigalitate offenderent, Alexins Ducas quidam cognomento Mnrsiphlus dolo Alexium intercipiens imperio et vita exturbavit, quo audito Isaacins pater animi dolori succumbens mortuus est. Horrendo hoc delicto concitati foederati crucigeri Constantinopolim reversi eam rursus occuparunt anno 1204. et fugato Mursiphlo °9) Balduinum Comitem Flandriáé primum cx Latinorum gente ad thronum imperii orientalis promoverunt (§. 1). Non tamen totum imperium Graecorum cum urbe Con- stantinopolitana Latinis cesserat, cum unam partem Theodorus Las car is Alexii Comneni gener Nicaeae residens , aliam vero alter ejusdem familiae princeps Trapezunti domiciliatus gubernaret. Et alioquin Latini nec illam partem imperii, quam paulo ante armis vindicaverant, diu possederunt. Nam anno 1261* Michael Palaeologns Nicaea Constantinopolim digressus eam assultu coepit, et in fugam conjecto Balduino 11. imperatore Francorum imperium , quod in Oriente annis 58. tantum perduravit , funditus evertit. V. Gesta Innocentii III. C. 95. Beine- rus Chron. (in Martene ampl. coli. T. V). ad annum 1207. conf. Geoffroi de Ville-Hardonin de la conqueste de Constantino- pole sous les empereurs Francais par C. du Tres/ie a Venise 1729. f. Günther us hist, captae a Latinis Constantinopoleosjn .Henrid Canizii Lection, antiq. T. IV. p. 1. et seq, §. 13. Expeditio VI. et VII. Querimoniis ob malum situm rerum Christianarum in Oriente quotidie crescentibus Honorius IU Pontifex novam expeditionem publicavit. Verum praetor Andreám II. regem Hungáriáé 69 69) Conf. narrat, in Balduini ep. a»l Ottonem imp. in Amoldi Chron. Slav. L. VI. c. 19.