Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

172 pj tione praeparatis Urbanus II. idem negotium proposuit in Sy­nodo Placentina anno 1095. celebrata , ad quam etiam Alexii Comneui imperatoris legati fine auxilii obtinendi comparuerunt 52). Cum tamen nec hic negotium bono eventu coronaretur, Urbanus eodem adhuc anno Galliam accessit, numerosissimam Synodum Claromonte Avernorum convocans , in qua Christianos ad Sacram in Oriente expeditionem suscipiendam nervosissima oratione provocavit**') Quo Classico animatus Occidens co­piosissimos ad eam militiam congregavit exercitus. Ex familiis adeo principum multi fuere, qui armis sacris se accinxerunt i quales erant Hugo regis Galliarum frater, Robertas IVorman- niae dux, Rajymundus Tolosae comes, Godofredus Bouitlion inferioris Lotharingiae dux , et duo ejus fratres Eustachius el fíalduinus, aliique proceres, episcopi et abbates. Helium hoc vocabatur expeditio cruciata, milites vero cruciati, non tantum? quod opinio illius temporis fuerit cruces e coelo efulsisse , sed etiam quod sacram crucem ex hostium manibus liberare vellent, ac milites crucem rubri coloris dextro humero affixam gestarent* Vid. I) u Ercsne glossar, med, et inf. latiuit: vocibus: crucem assumero Guil. Tyr. Lib, I. c. 5. Chrunicon TJrsperg. 245, 0 #) Multos ex Sacris his peregrinatoribus sub ductu epi-coporum in Orientem profectos fuisse extra dubium est; nam anno 1065. Sl- gefriihis Arcliiepiscopus Moguntinus ac plures episcopi e. g. Giinthe­rus Bambergensis, Otio Ratisbonensis, et Guilelmus Ultrajectinus in consortio 7000 hominum iter sacrum susceperunt. Verum nec me­dia eorum pars'propter diversa itineris incommoda, et pericula in patriam reversa est. Vid. Lainbert. Schafnaburg, anno 1004. et seq Sigebert Gemblac. anno 1065. Schmid Geschichte der Deutschen P. II. p. 310. **) Urbani IF. oratio in Synodo Claromontana anni 1095. habita et apud Mansi T. XX. p 824. et seq. contenta animos auditorum tantopere movit , ut omnium vox una sonaret: Lei voluntatem esse, ut haec expeditio in Palaestinam suscipiatur. Post auditam oratio­nem Ademarus episcopus flexis genibus Pontificem interpellavit, quo militiam hanc subeundi veniam illi faceret, qua obtenta etiam bene­dictionem ejus pro felici armorum successu imploravit. Hujus e.xem­nicon apud Pistorium Slruvii p. 663, et seq. 52) Berthold Con­stant ad h. an. Mansi conci!, T. XXI. p, 803.

Next

/
Thumbnails
Contents