Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
9 riam , et Ausíriam, a Moravo fluvio usque ad Moldáviára , Vala- chiam, Bosniara et Serviam occuparunt. Condito regno, et incursionibus in vicinas regiones inchoatis Arpadus anno 907. obiit regni haerede Ziultano relicto. Bellis adsveta natio quieta esse noluit; fortitudo, enim militaris pro more temporis maxima tunc virtus habita est. Quare Zultano duce Hungari Germaniae ditiones crebro invadebant, vectigal Arpado jam stipulatum vindicare volentes. Expectationi respondit eventus. Tres dies continenter inquit Aventinus 2()) irato coelo pugnatum, maxima parte nobilitatis Bojariae, et populo in regione ultra Anasum promiscue caeso. Repetitis anno sequente in Bavariam 30) postea in Saxoniam, Thu- ringiam 31) irruptionibus, et devastata Alemannia bellum maximum cum Francis gesserunt 32) et ubique victoriam reportarunt. Et quamvis fortuna eorum belli anno 913. minui videretur , ipsique ab Arnnlpho Bavariae praefecto ad Oenum fluvium magna clade mul- ctarentur 33) ultra Leitham rejecti 34 35). Rursus tamen mox in Ale- manniam irrumpentes magnam praedam retulerunt 3Ö) qua non contenti arma sua Saxoniae, Thuringiae, Alsatiae, et Lotharingiae inferentes, undique cuncta devastarunt, donec tandem Henrims Auceps per novem annorum spatium exercitum sibi praeparans, et arte militari insigniter instruens, Hungaros vinci posse ostendisset , et anno 934. caesis eorum ad Merseburgum triginta sex millibus , reliquos domum redire coegisset **). Caeterum nec haec clades, nec aliae subinde acceptae Ilungarorum animos fregerunt; nam et sub Zullano adhuc, et sub To.ro, hujusque filio Geisa ducibus per omnes plagas armorum terrorem propagarunt, donec sub illorum postremo mitiorem tandem animi indolem ex principiis Religionis Christianae, qua sensim initiabantur, sibi familiarem reddidissent, et agriculturae, ac commercio asvefacti fuissent. Geisa mortuo filius ejus Stephanus (Vaik ante baptismum dictus) titulo ducis successit, anno 997. Post triennium vero i«, qui prius 29) Annál. Hoic. J,. 4, apud Pray annal. vot. p. 315. 3!f>. 20) Cliron. S. Galli ad ann. 908 apud Pray annal. vet. p. 317. 31) H er mannus Contract, ad ann. 908. ibid. 32) Idem ad an, 909 ibid, p, 348. 33) Continuat. Jteginonis, et Marian. Scotus a I ann. 913. apud Pray in annal. vet. p. 348. 24) C alicuius in Annal. Austria, ad ann. 913. 35) Herman. Contr, ad ann. 913,