Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

153 nem ipsius vindicent, verum iis probam haud sustinentibus Ba~ Silius imperator dicta oratione eos ad poenitendum, et semet emendandum hortatus est, eo adjecto, quod septem dierum spa­tium pro deliberatione, et reditu ad saniora ipsis concedatur, quo eveniente ad sinum Ecclesiae recipiendi sint. Ad sessionem septimam rursus evocatus Photius, cum Gregorio quondam Sy­racusano episcopo, aliisque sibi addictis comparuit. Cum tamen ille, et ceteri adhaerentes ipsius nec formulam a Pontifice mis­sam acceptare , nec acta conciliorum suorum damnare vellent, imo potius ad canones Apostolorum, et conciliorum provocantes judicii auctoritatem elidere vellent, anathemate in omnes pro- nuuciato e concilio exclusi sunt *). Sessione octava cuncta Photii scripta contra Nicolaum Pontificem, aut Ignatinm Patriarcham vulgata ad mandatum imperatoris flammis devota, anathema in ico- noclastas, et Photiurn renovatum, ac omnes illi, qui ab errorribus iconoclastarum ad sinum Ecclesiae rediverunt, recepti sunt. Ses­sione nona omnibus illis, qui falsum testimonium contra lgna~ itum dixerunt, poena injuncta quia tamen id compellente Photio et Michaele imperatore fecisse comperiebantur, poena haec mo­deranda Ignalii Patriarchae discretioni relicta est. Cum autem legatus Alexandrinus Josephus sessioni octavae interessé ne­quiverit, omnia priora concilii acta confirmavit, terminata sic sessione nona. Sessioni decimae, et ultimae Basilius imperator ejusque filius Conslaulinus, nec non Ludovici imperatoris , et ltaiiae regis legati interfuerunt, his praesentibus lecti, et ad- probati sunt 27' Canones concilii, quos patres condiderant. Ex his canon. 8. 3. 4. 5. 6. Pholium, ejusque ordinationes con­demnant. 7) contra Gregorium Syracusanum, qui de imagini­bus haud recte sentiebat fatus 11) sic sonat: quicunque duas animas in homine esse contendit, anathema sit. 12) Vetat con­secrari episcopos per potentiam , et mandata principum electos poenamque depositionis dictat iis, qui tyrannica hac methodo promoventur. 15) Prohibet rerum ecclesiasticarum alienationes. 17). Potestatem concilia convocandi Patriarchis vindicat. 18) res Ecclesiarum et privilegia triginta annorum usu probata con­firmat. 19) Vetat ne Metropolitae sub specie visitationis cano­nicae suifraganeos onerent, Ecclesias eorum adeant, et expcu-

Next

/
Thumbnails
Contents