Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
151 episcopi decem, piares prebyteri, diaconi, et subdiacoui, qui PAotii partes secuti fuerant, cum probarent,£se non nisi metu suppliciorum, quibus Photius adversarius suos afficere solebat, ejus partes amplexos esse, in communionem Ecclesiae recepti, et in integrum restituti sunt, postquam formulae a legatis Roma adlatae subscripsissent Sessione tertia, cum episcopi quidam formulae a legatis pontificiis adlatae subscribere recusas- sent, ad concilium non admissi proscripti sunt. Postea ad mandatum legatorum Pontificis legebantur literae Basilii, et Igtia- tii ad Nicolaum I. et Hadrianum II. item responsum hujus ad Ignatium datum, de cujus aequitate, cum nonnulli prius jam dubitassent, communi consensu declaratum, Hadriani responsum canonibus conforme, et justam esse 2). Sessionis quartae initio Theophilus, et Zacharias episcopi a Methodio ordinati, et Pholio adhuc adhaerentes pariter ad subscribendum libello Pontificio provocati contendebant Nicolaum Pontificem alioquin cum Photio, ejusque amicis communem causam egisse, proinde superfluum esse, ut libello subscriberent. Quare lectis, et discussis literis Nicolai ad Michaelem imperatorem, et ad ipsum Photium datis iidem episcopi erroris , et mendacii vel inde convicti sunt, quod Pontifex Photium neque fratrem, neque com- ministrum in literis, prout moris erat, compellaverit. Cum tamen iidem ad signandum libellum porro quoque induci nequivissent, e concilio ejecti sunt. Sessione quinta citatus Photius comparuit, legati pontificii , ceterique patres plura ex illo quaesiere, ad quae nihil is responsi dedit; ideoque lectis literis Pontificis ad Michaelem imperatorem , et ad ipsum Photium datis , audito insuper Elia Patriarchae Hierosolymitani deputato, qui ceterorum orientalium uomiuek:declaravit, nec Hierosolymitanam nec Antiochenam ecclesiam cum Photio unquam communicasse, Photius ex concilio dimissus, et ad poenitendum inviatus est, cum affectato silentio suo porro quoque inhaereret. *) Concilium hocce a Basilio imperatore convocatum fuisse indicant ipsa verba concilii sequentia sessione prima de Basilio prolata: Qui universalem synodum congregans, quae visa sunt Spiritui Sancto , peregit. Idem elicitur e verbis sessionis decimae sequenti1) Sicetas in vita Ignat ii, 2) Haec Anastasius bibliothecarms narrat.