Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
149 catenis onerato diversas terras peragrarent, aut se ipsos ad sanguinem usque flagellarent, quod postremum poenitentiae genus a monachis primo, postmodum a laicis etiam adhibebatur» Tandem jejunia, psalmorum recitationes, missae auditio, quae opera paoperibus, qui poenas pecuniis redimere nequibant valde accomodata erant 54). Verum quidem est, has substitutiones insufficientes fuisse ad conservandum verae poenitentiae spiritum , qui veram peccati abominationem animi compunctionem , et emendationem requirit, episcopi attamen et hic omnem operam impendebant, ut fideles exercitia haec religiosa non solum mechanice, sed animo contrito, ac poenitenti, spirituque vere morali obirent, etsi votis non semper responderet effectus. Denique et hoc observandum, quod licet episcopi hac quoque aetate indulgentias dioecesanas suis largirentur, jusque hoc ab ipsis etiam conciliis confirmaretur, negotium tamen hoc inde a eeculo IX. ad ipsos Pontifices Romanos sensim delatum fuerit, cum et ipsi episcopi in gravioribus negotiis consilia Pontificis Romani exquirerent, aut poenitentes Romam mitterent, eorum causas sedi Apostolicae substernentes *) aut demum ipsi graviorum delictorum rei eorsum peregrinationem susciperent, indulgentiam domi haud obtentam ad limina Apostolorum impetraturi. Exemplo id confirmavit Joanne» Xlli. qui Comiti Au- glicano absolutionem ab excommunicatione impertivit, ita ut ob itineris incommoda etiam partem poenae remitteret. V. Osiculdi vita Dunslani c. 31. apud Surium , item Baronins in annal. ad ann. 970. nro 11. *) Sic de Wiliperlo ArchiepisCopo Coloniensi constat, eum Joannem quemdam presbyterum ad Joannem'' V///. Pontificem fine absolutionis impetrandae ablegasse. Vid. Joannis VIII. cpist. 283. 51 51) Cauones editi sub Edgaro rege r. 18. in Wilkiu* couoil. Magn. Bri tan. T. I. p. 237.