Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
147 §. 56. Coelibatus clericorum. institutum canonicorum observando clericorum coelibatui et moralitati promovendae plurimum profuit. Cum enim hac aetate multi e clericis uxoribus conviverent, prolesque generarent, aut de concubinatu suspecti essent, severiori canonicorum disciplina excessus tales ex parte tollebantur, fidelique populo scandala pauciora causabantur. Fatendum tamen est per instituta haec canonicorum tum Cathedralium , tum collegiatorum malum ex integro sufferre nequivisse , partim ideo, quod plures per orbem Catholicum existerent clerici, qui ad neutrum praedictorum institutorum spectarent, partim quod et canonici progressu temporis a primigenia instituti disciplina deficerent. Quare Pontifices ltomani, episcopi, et concilia particularia praesertim seculi XI. diversas poenas suspensionis, depositionis, publicorum onerum et tributorum clericis officium violantibus dictare, eosque ad observandam legem coelibatus stringere pergebant. Cumque nec his poenis malo medela adferretur, Nicolaus II. et hujus successor Alexander II. Pontifices fidelibus interdixerunt, ne vel missam ejusmodi presbyteri audirent, qui cum uxore, aut concubina consvetudinem foveret. Quod Ecclesiam Graecam attinet, de hac jam periodi prioris §. 98. retulimus, eam vi legum concilii Trullani clericis inferioribus matrimonii ante sacros ordines contracti usum admisisse, quo in usu hac quoque periodo perseveravit. Licet Pontifices Romani totum concilium Trullanum ob canones plures Ecclesiae Latinae adversos reprobaverint. Ut adeo et hinc concludere liceat Ecclesiam abusibus, vitiisque tollendis nunquam non operam impendisse, omnemque corruptelam inter membra ejus vigentem non ex ejus consiliis aut institutis, sed ex praevalente sensualitatis imperio descendisse. §. 57. Disciplina poenitentiae. Poenitentiae disciplina praesenti periodo magnam quidem mutationem passa est, ipsum tamen institutum abrogatum nullatenus dici potest. Nam quovis periodi hujus seculo exempla poenitentiae 10*