Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
125 Virtutes Christianorum omui merito prout vitia omni demerito carere statuebant. 4) Christum de Virgine Maria non natum, sed nec passum, nec mortuum, nec sepultum fuisse, proinde nec a mortuis resurrexisse. 5)Baptismum non delere peccata nec gratiam sanctificantem conferre. 6) Sacerdotem non conficere Sacramentum Eucharistiae, nec offerre corpus et Sanguinem Christi, 7) Sanctorum invocationem esse superfluam. 8) Conjugia et carnium esum prohibebant. E quibus principiis nihil aliud sequi pronum erat, quam ut in omnem libidinem, efTrenatos mores, et vitam flagitiosissimam veterum Gnosticorum et Manichaeorum erumperent. vid. Glaber Rodulphus Hist. Lib. III. c. 8. Vera esse ea, quae de doctrina heraeticorum Aurelianensium narrantur, tam Protestantium nonnulli, quam Catholici testantur. Quae tamen de nefandis eorum conventibus referuntur, in quibus nempa promiscuae libidini nulla consanguinitatis distinctione facta litaverint, et proles e nefanda commixtione ortas die octava igni devoverint, cineresque earum ad exercendam superstitionem adhibuerint, licet ultra modum aucta, et teste ipso Fleuryo H. E. L. 58. §.53. suspecta esse videantur, id tamen licite hinc inferri potest, omnem, corruptionem ab eorum conventibus minime exulasse. Vid. Iiasnage. Hist, des cglises retonnees T. I. P. IV. p. 97. item Hist. Ecdes T. II. p. 1388. et seq. Similes haeretici in aliis provinciis. . Paulicianis aut recentioribus Manichaeis similes haeretici in aliis quoque provinciis, uti in Italia, Belgio, et Germania gras. . sabantur licet omni virium intensione et clerus, et principes se- culares uberiori eorum propagationi impedimenta non pauca ponerent. Speciatim vero similis farinae haeretici semet Astae Pompejae, in Pedemontio insinuarunt, qui dum anno 1028. turbas et seditiones excitarent, proprios et distinctos a Catholicis coetus formarent , iisque episcopos e suis praeficerent, omnem rei tum sacrae, tum profanae ordinem turbantes ad ignis supplicium, aut ejurandam sectam suam compellebantur ,0). Licet vero hinc satis cito exstirparentur in Lombardia tamen praesertim Taurini, et Mediolani recentiores hi Manichaei fortius se illocaverant, quam ut 10 10) Landutph, Cliron. de reb. Mediolan. ad an. 1128. in Muratorit the- saur. S.S. Ital. T. IV.