Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

118 4) quod barbas radant, 5) quod duobus Fratribus duas sorores ducere permittant. 6) quod Clericis connubia vetent, 7) quod in quadragesima Alleluja non canant, 8) quod particulam Filio- tjue Symbolo adjungant. Puncta haec, quae excepta processione Spiritus S. omnia disciplinam tantum attingunt, Micha elem Caerulariyvt eo permoverunt, ut infaustum Schisma renovaret! 44). Cum idem Caerularius insuper adeo intolerans esset, ut omnes Latinorum Ecclesias Constantinopoli clauderet, et reli­giosos eorum e monasterio expelleret, Leo IX. Pontifex literis erudite, et nervose scriptis eum redarguit, et periculosos effe­ctus, quos molimina ejus producere possint, vivide depinxit, eisque Ecclesiae unitatem vehementer commendavit. Perlectis his literis Caerularius pacis consilia manifestavit , probabilius per Constantinum Monomachum imperatorem, cui pax cum Pontifice propter Normannos Graecorum fines in Italia inferiori semper magis coarctantes summis in votis erat, inductus, ideo- que conciliatrices pacis literas idem Caerularius Pontifici Ro­mano rescripsit, (juare Leo Pontifex tres legatos, quos inter Humhertus episcopus Sylvae candidae et Ecclesiae Romanae Cardinalis epistolae Caerulurii in Latinum idioma translator praecipuus erat, Constantinopolira deputavit cum literis tam ad imperatorem , quam ad Caerulurium datis, quibus utrumque hor­tatur, ut tandem concordiam Orientem inter et Occidentem''e- ducere conarentur 44 45). Sed cum Caerularius Patriarcha lega­tos Romanos ne ad conspectum quidem suum admisisset, ipsos- que etiam a Sacro Missae Sacrificio offerendo prohibuisset, illi in templo Sophiae Patriarcham Constantinopolitauum omnesque illi adhaerentes publice excommunicarunt, imo ipse Nicetas Pe­ct oratus monachus Studiensis, qui contra Latinos de azymis, de jejunio in Sabbato, et de coelibatu Clericorum scripserat 44) Leo Allatius de Eccles. Occident, et Orient, perpetua consensione L. 111. c. 14. p. 1163. et seq. Kiesling, hist, concert, de esu sangnin. et carnis morticinae. Hermann, hist, concertationum de panea/.ymo et fermentato L. G. Wate hit hist, controvers. de process. Spirit. S, 45) Leonis IX. ep. ad Mich. Caerul. et Leonem Acrid, in Baronii Annál, ad an. 1058. N. 13. Ejus epist. ad Constantinum ibid. N, 84. Yid. Fabricius Bibi. Lat. med. et inf. T. IV. p. 259.

Next

/
Thumbnails
Contents