Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
109 ro quoque defensurum esse. Quos cum reipsa scriptis tueretur, Lanfrancus eum tractatu de corpore et sangvine Domini refutavit, doctrinamque catholicam de transsubstantiatione explanavit, docens, corpus Christi eucharisticum omnino idem corpus esse , quod e virgine natum est. At non solum privati doctores, verum etiam integrae Synodi contra Berengarinm insurrexerunt , ita Synodus Rothomagensis anno 1063. contra ejus discipulos declaravit panem altaris ante Consecrationem solum panem esse, in consecratione autem ejus substantiam converti in substantiam ejusdem carnis, quae ex Muria nata est, idemque de vino declaravit. Similia egit Synodus Pictaviensis anno 1076 celebreta. Nec aliter decrevit Synodus Romana sub Gregorio VII. P. anno 1079. convocata ubi Beresigario impositum, ut novam fidei professionem eliciat, in qua declararet „panem et viuum altaris, verbis „consecrationis substantialiter in veram et propriam Chi isti carnem „et sanguinem converti, esseque verum Christi corpus e Maria na- „tum, quod in cruce passum est, quod ad dexteram Patris sedet, „et verum Christi Sanguinem, qui ex ejus latere emanavit, et „haec quidem non per signum et virtutem Sacramenti, sed in „proprietate naturae , et veritate substantiae.“ Insuper Gregorius VII. Berengarium ab omni instructione et disputatione de Eucharistia cohibuit, excepto casu, quo eos, quos in errorem induxerat ad veram doctrinam fidei reducendos haberet 28). Imo eum ad patriam rediturum literis commendatitiis providit, quibus omnes anathematis poenae subjicit, qui eum sive in persona, sive in bonis ulla iujuria afficere auderent. Licet autem Beren- garius postea etiam in elicita fidei professione vacillaret, versus finem tamen dierum suorum in insula Cosmae prope Turones inter asperrima poenitentiae opera vitam duxit et anno 1088. qua nonagenarius exstinctus est. Illum ad extremum vitae suae in orthodoxa fide constantem mansisse, et post retractatos errores suos in aliam vitam migrasse testantur Guilielmus Malmesbury , et Mattheus Paris. Nec aliud nos cogitare sinun^ laudes Clarii monachi Floriacensis, Hildeberti Caeuomanensis 28) Bertholdi Constantiensis Chronieon. et Lauf nine liber, de corpor. et sang. Pom. c. 2.