Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
101 D §. 37. Sensu Occidentalium circa cultum imaginum. Si attentionem nostram ex Oriente in Occidentem transferamus , eadem apud Francos de cultu imaginum sensa deprehendimus, quae periodo II, sub Car olo M, viguisse ostendimus. Nam ubi Ludovicus Pius honorificam legationem Michaelis Balbi imperatoris Constantinopolitani excepisset, qua hic mentem suam de sacrarum imaginum cultu exposuit *), rogavitque Lu~ dovicnm ut intermediatorem suum apud sedem Romanam agere* Ludovicus obtenta ab Eugenio II. facultate anno 824. Synodum Parisiis ex Galliae episcopis conflavit, controversiam de imaginibus communi consensu definiturus. Synodus haec non solum conventum sub Constantino Copronymo in urbe regia servatum, sed etiam concilium Nicaenum II. ex rationibus §. 90. Per. II. adlatis repudiavit, ac prout e literis praesulum Galliae ad Ludovicnm ac Lotharium datis constat, ante omnia definivit : eam consvetudinem servandam esse , qua imagines in ecclesiis ponuntur, proinde non esse stulta praesumtione confringendas, ut sanctorum memoria aboleatur, et universim contemnatur, eas tamen adorari vetat; ac ne quis in errorem inducatur vocabulo adorationis, hanc explicat, et ostendit eam soli Deo exhibendam esse, quin tamen moderatum quemdam erga imagines cultum, cujusmodi est: illas ad decentem locum collocare, ornare, et retinere, vel minime improbet ,7). Definitionem hanc Ludovicus Pius Eugenio II. P. praesentans ejus judicio substravit. Mens Eu genii Pontificis nulli quidem innotuit, parum tamen probabile est, eum Graecis resultatum aliquod definitionibus Concilii Nicaeni adversum largitum fuisse**). Plura hac in re molitus est Claudius episcopus Taurinensis, qui decisionibus praesulum Galliae non contentus statuit non solum imagines ipsas , sed ipsam adeo crucem mortis Domini signum e templis eliminandam , et confringendam esse, hocque factum suum etiam scriptis vindiciis, quorum fragmenta quaepiam hodiedum leguntur, tueri conabatur. 17 17) Hichardi Analys, Concil. T. I. p. 182,