Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

morum dissidiorum occasionem praebuit 4). Nam Pipi/tus Aquita­niae rex in conjurationem cum primoribus coalescens patrem suum in campo sic dicto mendacii inter Argentoratum, et Basileam sito intercipiens regno privavit. Juditba noverca monasterio inclusa, patrem captivum tenuit, quod factum Lotharius quoque frater pro­bavit 5) esto mox in conventu Noviomagensi Luduvicus regno re­stitutus 6 * 8) et paulo post denuo privatus 7), rursusque in integrum repositus, vitam non aliam, quam turbis, et bellis exagitatam du­xerit. Vix enim uni aut alteri liliorum reconciliatus cum tertio al­tercari debuit, donec mortuo Pipino regnum anno 839. inter re­liquos filios suos ita divisisset, ut Lothario Italia, et ea, quae ad ortum Mosae jacent, Cur olo occidentales provinciae, Ludovico denique Bavaria cederet s}. Verum et liaec divisio imperii multis altercationibus occasionem praebens, bellum genuit. Ludovicus enim de injusta divisione conquestus patrem rursus bello petiit, qui tamen per patrem victus a bello ultro intentando forte destitisset? sicque odiorum semen exstinctum fuisset, nisi mors LudoviciPii imperatoris anno 840. interveniens renovandi belli causa extitisset. Cum enim Lothorius natu maximus imperatoris defuncti filius cuncta sibi propria reddere, fratresque suos Ludovicutn et Ca- rolum subjugare conaretur , hi junctis viribus contra eum proces­serunt 9 *), et duplici clade superatum ad hanc pacem subscriben­dam coegerunt, ut praeter Romam, et Lombardiam, Bojoariam, et Aquitaniam reliquae provinciae imperii Franciéi trifariam divide­rentur relicta Lothorio libertate quamcunque partem seligendi. Divisio haec in conventu Verodunensi anno 843 consentientibus ipsis proceribus perfecta, imperium Francicum in tria regna: Ita­licum, Franco-G allicum et Germanicum distinxit ita , ut Impe­4) Baluz. T. I. p. 573. chartam primae divisionis recenset. Vid. etiam Liinig Spir. Eccl. Continu. 11. p. 7. 5) In annal Fithoean. biogra­phus Ludovici p. 391—393. Thegavus c. 3fi. Annal. Pilhoeani et Bertini anno 830. 6) Berlini annal. an. 830. 7) De Ludovici Fii exauctoratione, et restitut. Natat. Alexand. Dissert. 11. in secui. IX. et Da Fin de antiquit. eccles. disci pi. dissert. VII. 524. Theganus c. 42—45. Nitiiard L. I, p. 87. et Badhcrt invita Walae L. ll.c. 17. 8) Nitiiard. apud Schiller Lib. I. p. S9. biographus Ludovici apud Fith. p. 417. 418. 9) Nithard apud Seither L. II. p. 91—95. item Annatet Fuldens. Bertini, Metentes, Beginonis ad an. 840, 841.

Next

/
Thumbnails
Contents