Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

93 cerdotum nuptiis, quae tamen ad saniora reductus poslmoduni re­tractavit , imo et igne concremavit 9G). 3) Georgius Cedrenns pariter monachus, sed ejus et origo et aetas tenebris obvelata est. Qua Historicus tamen fama nomi­nis celebratur. Exstat illius Compendium Historiarum ab orbe con­dito usque ad Isaaci Comneni imperium, seu annum Christi 1057. Circa annum 1060. vitam cum morte commutavit. Vid. Leo Ál­lat ius de Georgiis §. 25. Chidinns comm. T. II. p. 1130. Compen­dium ejus vulgatum est inter Historiae Byzantinae Scriptores ex versioné Xilandri cum hujus et P. Goar ord. Praedicator, notis. Ö + §• 34. ^ . r V In Ecclesia Latina. Ecclesiae Latinae decus ratione scriptorum ecclesiasticorum scculo XI. sequentes constituebant: 1) Primo, Conrado Romanorum imperatori, cujus patruelis erat, sanguine junctus, episcopus Herbipolitanus, vir pietate et eruditione insignis, ac pluribus vulgatis operibus famam nominis consecutus. Inter haec computanda sunt Commentarii: «) in psal­terium, |3) in Cantica Canticorum, y) in orationem dominicam , <J) in Symbolum Apostolorum et e) in Symbolum Alhanasii 97). Mor­tuus anno 1045. 2) Odilo ex Gallia oriundus, in monasterio Cluniacensi ab­bas disciplinae ecclesiasticae maximus cultor, qui sic compellatam Treugam (Istenbéke , Gottesfriede) seu inducias a bello privato certis diebus observandas egregie promovit, et annuam comme­morationem fidelium defunctorum pro suis saltem fratribus in mo­nasterio magno cum zelo celebravit, literis quoque et studiis ma­gnam operam impendens. Scripta quae posteritati reliquit sunt: sermones, epistolae , hymni, vita S. Mujuli, S- Adelhaidis, et alia 98). Obiit anno 1049. 9G) Ba.iunge Thesaur. Mouuni. T. III. p. 308. 97) Haec recensuit Joan. Coc/tlueiis, et in biblioth. Patrum Colnniensi et Lugdunensi conti­nentur. Brunonem etiam Trithemius in L, de scriptor, eccles. di­laudat. 98) Hist. Iit. de la France T, VIl. p. 114. et seq. Opera edidit M. Marricr et A. Quercelani in bibi. Cluniaccnsis p. 347. et seq-

Next

/
Thumbnails
Contents