Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

61 ceptam esse, ut viam majoribus Metropolitis adaperuerit ad am­pliandam auctoritatem et ad jura Patriarchalia exercenda, cum haec spectata substantia non tamen nomine ibidem comprehen­dantur. *) Plurimum autem Constantiniana imperii Romani in dioeceses divisio contulit ad id, ut episcopi cujusvis dioeesis majori interse nexu jungerentur, sicque episcopus in Metropoli totius dioecesis re­sidens majorem in reliquos auctoritatem exerceret. Nam Constanti­nus M. imperium Romanum quod prius a duobus Praefectis Praetorio administrabatur 9) inter quatuor divisit, sicque quatuor praefecturae enatae sunt: I. praefectura Orientis, II. praefectura Illyrici orien­talis, III. praefectura Italiae, IV, praefecturae Galliajuni. Hae prae­fecturae plures complectebantur regiones seu dioeceses, quibus Vi­carii praeerant, urbes earum praecipuas incolentes. Dioeceses deni­que subdividebantur in minores regiones seu provincias, quae sub­erant Rectoribus, aut Praesidibus, hisque aut Consularibus aut Cor­rectoribus. (Proleg. cap. IV. §. 77. 78. et s.) Facta hac per Constan­tinum M. imperii divisione mirum nemini videri debet, quod Eccle­sia quoque eidem se adcommodaverit ita quidem , ut Praefectis Pra*. torio majores Metropolitae: Romanus, Antiochenus, Alexandrinus, Vicariis Exarchi, Praesidibus vero Metropolitae responderent, Obser­vandum tamen Ecclesias per orientem et Illyricum dispersas exactius imperio respondisse, quam occidentales; nam in Africa Sedes Metro­politarum ecclesiasticorum non respondebant civilibus, sed senior in­ter episcopos Metropolitae honore gaudebat, Sede Carthaginensi, quae semper metropolitana erat, excepta. Italia sex solum numerabat Metropolitas: Romanum, Mediolanensem, Ravenatenseni, Aquilejen­sem, et in adjacentibus insulis Siciliae, Syracusanum, et Sardiniae C^alaritanum. Vid. Prolegom. I. c. item Zozimi H, II. 33. et Notitia dignitatum utriusque imperii cum G. Panzirolli commentar, in Grae- rii thes. antiquitatum Rom. vol. VII. p. 1309. et seq, denique L. K. Dupin. de antiqu. Ecclesiae discipl. Veuet, 1770. T. 1. p. 31. et s^fr^ et nostrum Enchiridion Jur. Eccl. Tom. I. §.201. edit. 2. Pestini 1839, §. 23. Numerus Patriarcharum. Patriarchas in Ecclesia inde a seculo V. exstitisse Roma­num, Alexandrinum et Antiochenum , quibus paulo post accesse­rint Constantinopolitanus , et Jerosolymitanus , argumentis ex {)') Zoziraus Hist. I. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents