Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
45 rosolyroitani sub Juliano imp. tentatae, sed divino miraculo impeditae a dubiis Jacobi Basnagii vindicata. Lips. 1728. 4’ Julianum a Christiane sagitta postratum fuisse, quemadmodum Libamus [fniTaqnog én IovXiavw edit. Beishe vol- I- p. 614) opinatur satis probatam non est; nam Libanius vel ideo ad fidem omnimode certam faciendam non sufficit, quod 1) in expeditione hac Juliani praesens non fuerit, 2) quod in omnibus operibus suis inimicum et virulentum erga Christianos animum manifestet. Porro contra Julianum etiam miles ethnicus sagittam tendere potuit, cum certum sit, quod is omnem commeatum, ei quidquid a tergo relictum erat, dirui, atque ita destrui curaverit, ut nulli militum reditus patuerit, sicque totius militiae odium incurrerit. Objectum hocce nostris temporibus satis clare , et fundate exposuit A. Ne- ander in opere: Uebcr Kaiser Julianus und sein Zeitalter. Cin hist. Gemälde Leípz. 1812. 8. Opera autem Juliani imp. utpote Orationes Vili. caesaresMioonmyuv, Epistolas 65. nec non Cyrilli contra Julianum impium libros X. edidit Kzechiel Spanhemius Lips. 1696. f. §. m. Persecutiones Christianorum in Persia. Christianos inimici crucis Christi plane armis persecuti sunt signum praeferente Sapore (Schabur) Persarum rege. Postquam enim Judaei et Magi Persarum potestatis suae jacturam metuentes Simeonem Seleuciae etCtesiphontis Archiepiscopum regi velut proditore^ fratriae detulissent, is contra omnes Persiae Christianos persecutionem crudelissimam movit, qua non tantum Archiepisco- pue Simeon, sed plurimi alterius quoque conditionis Christiani mortis poenam subiverunt. Initium persecutionis factum anno 330. eaque duravit usque ad annum 370. teste Sozomeno IS). Altera tempestas contra Christianos Persiae excitata -est anno 414. nara cum Abdiae seu Abda episcopus Susae., quondam Persarum metropolis templum igni dedicatum seu Pyreion flammis eonsummi fecisset, Isdegerdes I. (Jezdedgerd) rex ira vehementi correptus omnino atrocem contra Christianos persecutionem movit. Furore ejus tum Abdias episcopus , tum alii Christiani gravissima tormenta et mortem ipsam passi martyrii palmam reportarunt, eorum!8) Sozomenus H. E. L. II. c. 1.—13 itemBiblioth. orient’ Clement vatic. T. 1. p. 6. 16.181. Tom. 111. p. 52. et Step. Evőd, Atsemana praefat. ad acta martyr, orient, et occident. Romae 1748. pi 71.