Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

38 jure merito Germanorum Apostolus dicendus. *), atque memo­ria ejus aere perennius duratura sit, dignumque omnino fuerit, ut aliquot abhinc annis eidem in AiUemberg Thuringiae, ubi pri­mum coetum Christianum collegerat^ monumentum poneretur ,45). Porro notatu omnino digni sunt conatus Caroli M. ad pro­pagandam Religionem Christianam exantlati 145 l46j. is enim post mortem fratris Curolomanni anno 77t. solus rerum in Francia potitus curas suas ad regnum ampliandum, et cum hoc Reli­gionem quoque Christianam magis extendendam convertit. Et reapse postquam Longobardorum regnum occupasset, Hispaniae partem magnam Arabibus eripuisset, Avares ex Norico ripensi in Pannoniam extrusisset, SIavos ad Albim et Salam magna clade affectos ad angustiores limites restrinxisset, Frisiam et Bojoa- riam sibi subjugavisset, denique Saxonibus ad Albim et Visur- gim et Rhenum victis, magnam partem ditionum ademisset, nihil magis in mente habuit, quam ut in regno suo longe Iateque dif­fuso , Religionem Christianam dominantem redderet. Fatendum tamen est, nonnullas harum conversionum etiam violentis mediis s fuisse, ita eos ex Saxonibus ad Albim, Visurgim, ct Rhenfim domiciliatis, qui Religionis Christianae praecones re­pellerent, ac baptismum suscipere nollent, morte plecti curavit. Baptismus insuper conferebatur tam parum decenter, ut Saxones gregati m in fluvium descendere cogerentur, resistente non so­lum eorum ruditate , sed etiam infenso erga Francos animo. Postquam tamen duces eorum Widikindus et Albion magna- que populi multitudo baptismo initiata, ac cx Regionibus trans Albim sitis in Galliam dislocata fuisset, tandem barbari hi im­perio Caroli M. se subjecerunt, ac mitiores evadere coeperunt ,47}. Ab hac aetate Religionis Christianae doctrina inter Saxones 145) Josias Fr. Chr. Loefler Bonifacius. Gotha 1812. 8. 140) Eginhardi vita Caroli M. Reginai» Chronicon.] Annales Metens. Annales Laureshara, Loisel. etc. in Seht It er ii Meibomii Fisthorii Menkenii Scriptoribus rer. German, et in Du Chesne Bouquer Scriptorib. rer. Franc, item Schmidt Geschiehte der Deutschen P. I. p. 401. Fiitler Entwickel. der Staaisverf. Ides Teutsch. R. I. B. p, 53. Gaillard Hi.stoire de Charles magne Hegepisch. Gesch. der Regier. Karls d. Grossen. 147. J. D. Köhler, de trans p. Saxon, a Carol. M. facta Gotting. 1748. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents