Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
36 ad Frisios pertigit ,34). Eum S. Willebrordns Archiepiscopns Trajectensis benevole excipiens, in socium praedicationis adoptavit, sicque ambo mutua opera gentilismum exstirparunt, idolorum templa diruerunt, novas aedes Deo vero posuerunt, et magnam multitudinem barbarorum ad sacra Christiana perduxerunt. Willebrordns tanto zeio Winjridi animatus, eum episcopum constituere volebat, at is provinciam hanc humiliter deprecatus est* dicens, se ad Evangelium in orientali Germania praedicandum a Sede Romana destinatum esse. Quae cuncta ubi ad notitiam Gregorii P. pervenissent, eum Romam evocatum in episcopum consecravit, et nomen Bonifacii illi indidit, ac ab eo juramentum solenne de iutegritate fidei et unitate Ecclesiae conservanda, item de obedientia singulari erga sedem Apostolicam semper observanda exegit 134 * 136 *). «His peractis eum monitis diversis et mandatis salutaribus instruxit, Carolo Jlar- tello duci et Majori Uomus regiae Francorum literis commendavit, universis episcopis, clero, et luicis ope instrumenti praecepit , ut eum sine omni impedimento inchoatum praedicationis munus continuare, sinerent ,36)!) Quare his firmatus secure in Hassiam migravit, ibidem fana idolorum evertit, quercum Jovi prope Geismariam dicatam prostravit, ac ex ligno ejus sacellum in honorem S. Petri erexit. Hinc Thuringiam adivit, ibidem- que Religionem Christianam , quae alias per Clodovaei filium Theodoricum introducta rursus defecerat, instauravit: templa destructa reparavit, nova aedificavit, primum monasterium posuit, et Religionem Christianam pristino flori restituit ,37). Sub Gregorio III. P, in proemium laborum Archiepiscopali digni134) Gregorii II. in Bonifacium epistolae edit. Würdtw. IV t liba Id i epi- scop. Eichst. Lib. de vita S. Bonifác, Dl. inBasnagii theeaiir. momini. II. 227. seqq. Gudenii dissert, de S. Bonifacio Germanor. Apostolo. Helmstad. 1720. 40. J. S. Seniler de propagata per Bonifác. inter Germ. Rel. Ch- Hal. 1770. 4. 135) Ita narrat biographus ejus ex Willehaldo apud Suriutn die 5. Junii. Formula juramenti legi potest in Bonifacii epistolis pag1 19. edit. Würdtw ein. Et in libr. diurn. c. HI. tit. 8- p. 109. edit. Hoffman, item Fetr. de Marca de Vicariatu Bonifác, in Germ, in concord, sacerd. et imper. L. V. c. 43. 13q) Epist. 5—10. edit. Wiirtdw. 119—124, edit. Serrar. 137) Gudenii dissert, de S. Bonifacio German. Apostolo Helmstad. 1720, 4.