Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

30 cob Chiflet. libr. dc ampulla Rhemensi Antvorp. 1651. f. enmque secuti sunt Bollandistae in actis Sanctor. Antverp. Tom, 47.—Dt- nique ampullam e coelo adlatam fuisse omnium virium intensione de­fendere pergit fertőt in : Memoires de 1’ Academie des inscriptions et des belles lettres. Tom. IV, p, 35i' *#) Duo monasteria parva seu cellas erexisse S. Severinum Hi­storici consentiunt, unum in loco ad Jitieas compellato, alterum prope Burgum. At in eo differunt, ubinam loca haec sita fuerint. Nara illi, qui locum ad Vineas dictum putant esse hodiernum pa­gum Sievering vel Heiligenstadt, Burgum vero pro monte S. Leo- poldi accipiunt, solidis argumentis destituuntur, cf. Calles annales Austr, p. 1. p. 93. Fischer brevis notitia Vindob, P. 1. c. 5. p. VII. c. 12, Hanzicius German, sacra Tom. 1. p. 73. Schrölter ősterr. Geschichte P. I. p. 38, 39. ***) Gregorii M. epistola ad Mellitum exarata documento est, quam prudenter praecones hi apostoliéi apud Anglo-Saxones versati sint. Templa quippe gentilium suasu G »gorii non diruebamur terűm ipsa idola solum destruebantur, ac in locum eorum imagines , crucis, Deiparae virginis etc ponebantur , aqua benedicta perspergebantur , fana ipsa, altaria in usum Christianum adoptabantur, et reliquiis ornabantur, ut dum gentiles ipsa templa non viderent destrui , loca eadem quibus jam prius adsueti erant, libentius visitarent; deni­que in festo dedicationis vel natalitiis SS. martyrum taberna­cula circa ecclesias pro pauperibus alendis et pro conviviis reli­giosis celebrandis erigebantur. Gregorius M. hos externos ritu et solatia prudenter toleravit, ut eos tanto facilius Christo lucri fa­ceret , et interiorum Religionis solatiorum participes redderet. §. 13. S e c u 1 o VII. Verbi divini praecones Seculo VIT. plurss e Britannia, Scotia, Hibernia, et aliunde in terrae continentis provincias egressi non paucas gentes Christo lucri fecerant. Ex illis ce­lebriores erant. 1) & Colttmbantis abbas Lnxoviensis origine Hibernus, qui plures discipulos in consortium suum adsuraens non in Gallia et vicinis terris solam, sed etiam in Suevia, Carinthia, et Mar- chia Vinidorum doctrinam coelestem praedicavit. Hinc Italiam Oft.

Next

/
Thumbnails
Contents