Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
337 ctoritate confirmatus est. His finitis Marcianus imperator Synodum adprobavit, et gravissimis poenis interdixit, ne quis deinceps de Religione contendat, cum impium et sacrilegum sit, proprio sensu'discutere, quod tot episcoporum judicio probatum fuit. Concilium , ejusque acta dempto Canone XXVIII. Leonem quoque [Pontificem acceptasse, et confirmasse certum est. *) De eo, qnisnani convocaverit concilium, hic quoque divisae sunt Scriptorum sententiae. Alii enim statuunt Concilium Leonis M. auctoritate convocatum fuisse. Verum nihil clarius est edicto Marciani , et actis Concilii Chalcedonensis, quae testantur Concilium ex decreto piissimorum imperatorum Valentiniani, et Marciani congregatum fuisse. Et secus etiam notum est, Leonem M. nonnisi difficulter Concilio consensisse, cum observaret, illud non in Italia celebrandum. Cfer. Richer Hist. Concil. general, p. 187. et seq. Nullam vero aliam potestatem, quam externi ordinis et disciplinae moderationem a Marciano magistratibus civilibus concessam fuisse., asserit ipse imperator in sermone Act. VII. ad Concilium dicto his verbis: se ad fidem confirmandam, non ad potentiam aliquam exercendam exemplo religiosissimi principis Constantini Concilio interessé voluisse. ***) Trimum ex iis erat: ut nemini liceat eitra consensum, episcopi monasterium aedificare, ac monachi episcopo subjecti sint. Secundum, ne Clerici praedia conducant, nec ullam sibi, nisi bonorum Ecclesiae, e mandato episcopi administrationem et exactionem sumant. Tertium, ne Clerici uni Ecclesiae adseripti ad alias mittantur, iis exceptis, qui e suis expulsi regionibus ad aliain necessitate adacti migrarunt. §. 120. Concilium Constantinopolitanum II. Justinianus imperator litibus propter tria Capitula exortis finem imponere volens anno 553. concilium Constantinopolitanum II. inter Oecumenica V. convocavit 27). Praesentes fuere hoc in concilio Eutychius episcopus Constantinopolitanus, Apollinarius Alexandrinus , Domnus Antiochenus Patriarchae , Hierosolymitanus autem medio vicariorum adfuit; patres universim 165. Vigilius vero Pontifex Romanus licet ab imperatore evocatus ut Con27) Epistola imperatoris ad episcopos Constantinopoli congregatos data. Idem fatentur Patres collat. VIII. et Evagrius lT. E. L. IV. c. 3S. If Hist. Ecc.l. 22