Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
ipsis ob defectam virium, silentium imponere valuisset °7). Unde factum, ut per occidentem idololatria saltem occulte adhuc persisteret. *) Cum ethnici ex urbibus passim egredi et se ruri in pagis detinere cogerentur, nomen paganorum ipsis datum conf, cod. Theod. Lib. I. Tit. XI. Do paganis, sacrificiis et templis Leg. 68. etc. r:: **) Qua in re nonnopquam ultro, ac decuit fervorem monachorum processisse, testis est Socrates H, E. Lib. Vll. c. 15.. Nam Hypatiam Theonis Philosophi gentilis filiam quae Alexandriae philosophiam cum plausu docere solebat, viri quidam duce Petro, monachorum lectore, conspiratione inita e medio sustulerunt ideo, quod eam inter Orestem et Cyrillum episcopum Alexandrinum lites fovere putarent. ) §• 11. Conversiones barbarorum Seculo IV. Providentia Divina Religionem Christianam periodo hac adeo insigniter protexit ut ethnicae superstitioni ultimus interritus imminere videretur. Nam utroque in imperio Romano Religio Christiana non solum divinitus conservata, et contra immanem hostium furorem vindicata fuit, verum etiam plures barbarae gentes, hucdum a doctrina Christi alienae ad salutarem divinae Religionis fidem conversae sunt, ita * ) Iu Armenia ubi sub Dionysio Alexand. jam Ecclesiam Christianam coaluisse certum est vera fides ulterius propagata , et altioribus fuit firmata radicibus. Plurimum vero ad id contulit Gregorius illuminator (jtptaanqos) dictus, cujus -zelus incomparabilis eo se extendit, ut non contentus, multis e populo fidem Christi instillasse, verum ipsi quoque Armenorum Regi Tiridati aliisque in aula ejus morantibus, coelestis doctrinae scientiam communicaverit ,JS). Quare eum Leontius Cappadociae praesul in praemium laborum primum Armenorum epi- 97 * 97) Sozomenus H. E. Lib. IX, c. 6. 98) Sozomenus H. E. L, II* c. 8. Mosis Chorenensis Hist. Armenor. L. III. quam edit. Guil. et Georgius Whistoni filii Londini 1736.4. p. 256. Narratio de rebus Armenia in Francisci Conhefisii Auctario Biblioth Patr. Graecor. 'J*, II. p. 287. et seq. Mich. Le Quien oriens Christianus Tom. I. p 410. et 1356. Joan. Joach. Schraeder Tbesaur. lingva Armeniae p. 149.