Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

18 'fi í % io. Statue rei Christianae post mortem Constantini M. Fatis humanis erepto Constantino M. tres illius filii super­stites : Constantinus junior , Constantius et Constans impe­rium Romanum inter se dividentes omnia impenderunt, quae ad Religionem Christianam firmandam ae propagandam, ad eth­nicum vero cultum penitus exstirpandum proficua videbantur 77 * *). Residua enim gentilium fana destrui, simulacra tolli, et sacri­ficia penitus abrogari praeceperunt. Codex Theodosiihodiedum refert legem Constantini junioris , hoc tenore conceptam: ut omnibus locis claudantur protinus templa, cuncti a Sacrificiis abstineant; quod si quis aliquid forte ejusmodi perpetraret gla­dio sternatur, ejusque facultates fisco vindicentur, et similiter afficiantur rectores provinciarum si facinora vindicare neglige- rent 7S). Verosimile tamen est, edictum hoc aut non publicatum, aut non plene executioni datum fuisse, cum extra dubium positum sit sub filiis Constantini M. tum in Oriente tum in Occidente, multa adhuc stetisse paganorum *) templa, cultumque idolis praestitum fuisse 70) fmo et bella in imperio tund vigentia et Arianorum turbae multum causae adtulere, quod Ecclesia Christiana pacem frustra quaererot:')Conslantio mortuo Julianus Constantini M. ex Ju­lio Constantio fratre nepos in imperio solus successit. Hic eum initio statim imperii sui Constantii adhaerentes omnes partim morte partim exilio punivit, et licet qua juvenis jam principia Reli­gionis Christianae edoctus, ac cum fratre Gallo in clerum assum- tus fuerit 80 *) infensissimum attamen se Christianis exhibuit, eosque non supliciis quidem, sed fraude et dolo, ad deficiendum sol­licitavit, graviora adhuc in ipsos tentaturus nisi belli Persici dubius exitus illum retraxisset 6,J. Haec molimina id resultati 77) Eusebius probos eorum mores laudat Libr. IV. de vita Constant c. 67. 70. 78) Cod. Theodos L. 1. Tit. XI. leg. 1. de paganis, Sacrifici is et templis. 70) Symmachi. epist.X. 54. 80) Prout ipse Julianus in epist. ad Ecclesiam .Alexandrin fatetur. Gregorius Sa­liant. orar. IÍI. 81) Theodoretus H. E. L. III. c. 25.

Next

/
Thumbnails
Contents