Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
Religiosum quoque Sanctorum cultum hac epocha observatum et frequentatum, imo et auctum variis quoque solemnitati- bus ornatum fuisse , perspicua vetustatis documenta perhibent. Patres eniin hujus aevi tantopere convicti fuerunt de insignibus Sanctorum coram Deo meritis, et de spirituali communione, quam illi nobiscum licet absentes, adhuc fovent, ut eos constanter venerari, eorumque intercessionem implorare quovis tempore pergerent. Ita Eusebio teste Cathedrae S. Jacobi Jer os oly init uni summus honor et veneratio deferebatur a fidelibus, facto suo, ut dicit Eusebius s2j Satis perspicue declarantibus, qualiter tum antiquiores, tum nostri temporis Christiani viros sanctos, ob ipsorum erga Deum amorem debito semper honore venerati sunt, et hactenus venerantur. S. Augustinus dicit: Sanctos Dei hac in vita coli cultu dilectionis et societatis 5 cultum tamen hxiQeiug soli Deo deferendum esse, declarat 8J). S. Gregorius M. pretium intercessionis sanctorum praedicat scribens: Adsunt defensores nostri S. Martyres rogari volunt , atque quaerunt, ut quaeruntur. Hos ergo adjutores vestris orationibus quaerite , hos protectores vestri reatus invenite 84). Quid porro in antiquitate magis vulgare, quid communius erat, quarn basilicas sanctorum nominibus dedicare? num iguoramus Procopium plurimas recensere basilicas B. Mariae V. insignitas 85) 2. Theodolindam Longobardorum reginam S. Joan ni bapt. basilicam dedicasse, ut ejus pro eua, suorum- que salute , intercessionem impetraret. 86) Denique et SS. Reliquiarum cultum in Ecclesia hujus temporis viguisse non obscura doctorum ecclesiasticorum testimonia et facta historica indicant. Ita Ambrosius de scipso narrat: se Deo revelant e SS. Gervasii et Prolas ii corpora invenisse 87J; S. Hieronymus perstringit Vigilantium eo quod cultum reliquiarum improbet 88). Imo fidelibus quandoque non sulficiebat eas coluisse, verum peculiarem quoque virtutem, 82 82) H. E. L. VII. c. 19. 83) Lib. II. contra Fnust. c. 21, 84) Horni’. 32. in Evangel. 85) Procopius L. IV. et V. de bello Gothor. et de aedificiis Justiniani 80) Paulus Diaconus de gestis Longobardor, 87) Epiit. XXII. ad Sororem. 88) Libr. contra Vigilantium.