Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
177 Eadem ratione rem exponit Cyrillus Hierosulymtanus dum monet sensibus non esse fidendum tenore sequentium: Qui videtur panis non est, tametsi gustu sensibilis sit, sed corpus Christ i,’ et quod videtur vinum , vinum non est, etiamsi gustui videatur, sed sangvis Christi 37). De hoc objecto non aliter se exprimunt N. Ambrosius 3S) Chrysostomus 39) Augustinus 40) aliique 4l), quorum testimonia brevitatis causa missa facimus. Eucharistiam simul ut sacrificium incruentum spectatum et frequentatum fuisse clarissima Patrum testimonia et conciliorum acta manifestant. Ita S. Joannes Chrysostomus in missa sua sequentia ad Christum verba profert: Tibi inclinata cervice supplico, te rogo — — dignare, ut a me peccatore, et indigno servo tuo haec dona offerantur. Tu enim es, qui offers, et offerris, assumis et distribuens Christe Deus noster. Similia exprimit S. Augustinus loquens de sacrificii pretio, quod pro defuncta matre Monica oblatum est. 42), Ita sacrificium incruentum commemorant Eusebius 43), S. Ambrosius 44), S. Hieronymus 45) aliique Acta porro concilii Nicaeni I. et quidem cap. 18 fatentur: Silum esse in sacra illa mense illum Dei aenum tollentem peccata mundis incruente a sacerdotibus immolatum (uttvTwg &voinvov~) 4<i) et quis nescit canonem missae talibus verbis conceptum esse, ut illa nonnisi incruentum sacrificium exprimere valeant.A §. 55. Continuatio. Doctrinam porro catholicam de sacramento Poenitentiae aetate hac pari modo creditam, et ab omnibus Catholicis adoptatam fuisse, amplissima Patrum testimonia et conciliorum acta extra dubium 37 j Cateches. mystag. IV'. n. g. 38) Ambro*, de mysteriis. 39) Homil. 83. in Math, homil. 24. in cp, l.ad Corinth. 40) Augustin.e narrat prima in psalm, 33. L. II. contra lit. Petiliam c. 33. et aliis plurimis locis* 41) Hieronymus in c. 1. epist ad Tit. Joan Damascenus L. IV. de fide orthod. e. 14. vid. Godefr. Lumper Hist, Theolog. Christ. T. XIII. et Anion. Arnaldi Perpetuite de la foi. 42) Libr IX. confess, c. 12 43) L. 1. Demons. Evang. c. 10. 44) de- benedictionibus Patriarchar. c. 9. et in psalm. 38. 45) L. Hl. dial, adv. Pelagian. 4ö) Getasius Cyzicenus in Hist. Concil. Nicaea. II. Hist. Eccl. li