Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
169 „ stianae adoptandam et sequendam esse, jam hujus aetatis Patres tenuerunt. Et quidem summam ac divinam auctoritatem tributam fuisse Scripturae Sacrae manifestum fit ex/S. Alhanasio, qui postquam originem divinam S. codicis probasset, et utriusque Testamenti libros canonicos recensuisset, tandem adjecit: Hi sunt fontes salutares, ex quibus sitiens hau ire possit eloquia. Irt his solis pietatis schola beate annunciatur 4). Scripturam Sacram divinitus inspiratam esse , alibi testatur his verbis omnis sive nova, sive vetus scriptura numinis afflatu prodiit, et idonea est ad erudiendum, sub ea forma , specieque verborum qua concepta est. 5). Idem testatur S. Basilius aliis verbis 6J, unde S. Joannes Chrysostomus quoque dicit: Scripturam Sacram exactam rerum omnium lancem, nec attendendum esse ait, quid hic aut ille sentiat, sed Scripturas S. consulendas 7). Et haec fuit ratio ob quam doctores et pastores hujus aetatis lectionem Scripturne S. fidelibus velut utilem commendarunt. Sic novi praesertim Testamenti libros a fidelibus legi, voluit idem Chrysostomus 8), foeminas Christianas ad quas scripsit idem facere jussit S. Hieronymus 9); hoc ipsum <S. Benedictus a suis filiis, quorum plurimi laici erant, exegit. Hanc tamen lectionem S. Scripturae doctores ecclesiastici fidelibus caute assumendam, et ita instituendam evadebant, ut in locis difficilioribus et obscuris interpretes cousulerent. Nam Chryso- stomns eodem in Ineo, ubi commendat lectionem S. Codicis merito subjicit: Quodji non poteris adsiduitate lectionis invenire, quod dicitur, accede ad Sapientiprem , vade ad dort orem hoc ipsum expressit S. Hieronymus scribens : S. Scripturam legendi artem esse non omnibus vulgarem u); nec dissimiliter sensit S. Augustinus ,2j. Denique et id hic sciendum Doctores Christianos non omnibus promiscue fidelibus, sed iis solum, qui majores civitates inhabitabant, aut monachis commendasse Scripturae S. lectionem, utpote quibus occasio alios consulendi 4) S. Athanas. epist. festali 39. 5) Idem epist. ad Marcelliunm. 6) Epist. 80. 7) S. Joan. Chrys. homil. XIII. in II. cp« ad Corinth. 8) Hoiuilia II. in Joannem. 9) Homil. II. in Math, et Homil. do Lazaro. 10) Homil. tie Lazaro. 11) S. Hieronym. epist. ad Paulinám. 12) S. August. I, IU. c. 2. de doctrina Christiana.