Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
167 quentia, Poesi, Philosophia, ac Theologia supra reliquos eeculi sui versatus, a Carolo JYL pro filiorum suorum institutione in aulam evocatus anno 781. regique familiaris, et acceptissimus qui non solum auctor egregiorum Car oli moliminum in rebus ecclesiasticis dicendus, verum etiam ut proniotor melioris lite— raturae Gallicae, tum isto, tum sequentibus seculis celebrandus est. Nam ille non solum scholae Palatinae in Caroli M. palatio existentis florem conservavit, verum et Turonensis, quam ex aula imperatoris discedens erexerat, curam et directionem suscepit, haneque non minus florentem ac illam reddidit, dum discipulos erudiret ipse plurimos, alios vero erudiri curaret. Tandem mundi strepitum vitare volens, monasterium Turonense intravit, ibique vitam pietate et virtutibus insignem anno 804. clausit 16G). Inter opera Alcuini attentione maxime digna sunt 1) Epistolae, quae sat copiosae prodiverunt, et historiam aevi illius multum illustrant. 2) Expositiones commentaria in scripturam s. 3y Liber de virtutibus et vitiis, quem Comiti Wi- doni inscripsit, in hoc auctor non solum virtutem sed etiam opera bona, lectionem S. Scripturae, orationem, jejunium, eleemosynas commendat, et postea octo vitia principalia recenset, quae virtutibus Christianis vincenda esse docet, denique ad praecipuas virtutes Aristoteli conformiter prudentiam justitiam, fortitudinem , et temperantiam refert. Scripsit vivide et latinitate pura, cum judicio et pro temporum adjunctis satis eleganter 16r). VI. Ambrosius Authpertus ex Gallia oriundus sub Paulo Pontifice ac Desiderio Longobardorum rege florens ordinis S. Benedicti monachus, et abbas monasterii ad S. Vincentium in vicinia Vulturni fluvii locati, in Sacratioribus disciplinis praesertim clarus, cujus laudes cecinit Paulus diaconus ,r’8). Mortuus anno 778. Scripta illius, quae aetatem nostram tulerunt praecipua haec sunt 1) Libri decem in Apocalypsim S. Joan, quos nomini 1G6) Frobenii vita Alcuini Praefat. oper. Alcuini T. I. p. 13. Dupin nouv. biblioth. ties aut. eccles. T. VI. p. 120. et seq. Hist. Iit. de Ia France T. IV. p. 19Ő. seqq. lt>7) Recentissimam et auctiorem operum Alcuini editionem adornavit Froberius Princeps et abbas ad S.Em- meran Ratisbonae 1777. Tom, II. fol. 168) De gestis Longobardor. L VI. c. 40. — Chronicon S. Vincentii de Vulturno, Ughelli Italia sacra.