Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

165 garis in Britanniam inchoavit, et ad ammm usque 7*)1. prose­cutus est. Licet autem auctor nimiam credendi facilitatem in scri­bendo opere praesetulerit, illud(0amen praeclari fontis historici vices sustinet. Praeterea laudem sibi comparavit Chronico suo, quo de sex mundi aetatibus, ab orbe condito usque ad annum 726. tractat et annos inde a nativitate Christi secundum Dio­nysii methodum primus numeravit. Alia ejus scripta sunt: Libri duo de tabernaculo et vestibus, ac vasis sacris Hebraeorum commeatalia in psalmos: commentaria in omnes libros N. T. Liber de laude charitalis etc. stylo quidem claro et facili usus est, verem nec puro nec elegante. Majori eruditione, quam ju­dicio praeditus, obvia cuncta sine delectu et gustu amplecteba­tur. Quae in scientiis profanis vulgavit, levioris adhuc pretii sunt. Satis tamen praestitit pro illo aevo, plura eaque eximia indubiae praestiturus, si alio tempore vixisset 161). II. Bonifacius, in Anglo-Saxonia natus , monachus , Ger­manorum Apostolos, Archiepiscopus Moguntinus, et monasterii Fuldensis abbas, vir iu legibus ecclesiasticis versatissimus, sedi Komauac tota vita devotus, nihilque magis optans, quam rectam morum disciplinam inter fideles praesertim vero clerum conser­vate, infideles ad portum salutis adducere, episcopatus, mo­nasteria, aliaque pia instituta fundare, sicque Dei regnum mo- raie felicissime in terris propagare 162). Ad opera ejus referuntur epistolae quas ad Gregorium II. Gregoriánt III. et Zachariam summos Pontifices , nec non ad proceres Francorum exaravit; hae stylo quidem non eleganti conceptae 6uut, sed tamen judi­cii vim et acumen produnt ,63J. III. Paulus natione Lombardus iWarnefridi filius, unde ct ipse Warnefridus cognominatus, ecclesiae Aquilejensis dia- 101 101) Omnia Bedae opera publicata sunt, primum Parisiis 1521. et 1544 III. Part. f. Optima editio est Basileensis IV, T. de anno 1563. f. recusa Coloniae 1612. 1088. f. Pro Suplemento serviunt: Bedae J enerab. opera quaedam llieol. nunc prim. edit, nec non historica antea semel edita etc. stud, et lab. H. Wharton Load. 1693. 4. 162) Basnage in thesaur. moniment. T. II. P. I. p. 227. Act. SS. Tom. I, Junii p. 45tt. 163) Primus edidit Sicot. Herr artus IWoguntiae 1605. Recusae sunt iu.ikm 1029.

Next

/
Thumbnails
Contents