Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
162 lente ex sede patriarchica deturbatus, et privatam vitam agere coactus fuit, anno 730. Obseveram vitae disciplinam quam sectatus, et merita de imaginem cultu sibi comparata in Graecorum Mc- nologiis inter Sanctos relatus est. Opera quibus inclaruit sunt 1) Epistolae has ad defendendam et confirmandam Religionem veram exaravit. 2) Homiliae duae de S. Cruce, et orationes quinque de diversis objectis. Praecipuum ex ejus operibus Ama- nv&oxtxos y ’Avodevrog edax rerum tempus consumsit. Au vero ille fuerit etiam auctor tractatus de sex Synodis oecumenicis merito dubitatur 15G). Ii. Joannes Damascenus, cui cognomen a patria adhaesit, illustri genere in Syria circa annum 760. natus, primum quidem a consiliis et minister Caliphae Saracenorum erat, sed de conjuratione falso delatus diguitati suae renunciavit, et in lauram S. Sabae prope Jerosolymam se contulit, vitam monasticam professus, ubi eum postea Joannes Patriarcha Jerosolymitanus^ e. presbyteratus ordine initiavit. Ingenii acumine et scientiarum sacratiorum amplissima cognitione praeditum , et more Pe- ripatheticorum subtilem, attamen in exponendis fidei veritatibus perspicuum fuisse, omnes unanimi voce fatentur. Eum in defensione cultus sacrarum imaginum magnum athletam fuisse , inferius videbimus. Inter opera ejus eminent 1) Libri quutvor de flide orthodoxa sub titulo : Exdoatg (íjijíji; noottodoirj^ nioieutg- Scripto hoc primus ex Graecis systema aliquod Theologiae elaboravit , ct universam Theologiam methodo dialectica explanavit sicque «S. Thomae Aquinati praelusit. 2J Liber de natura composita contra Acephalos seu Monophysitas, quorum objectiones refutantur. 3) Liber de duabus voluntatibus et operationibus in Christo : Icqu naQixkXylu ex sacrae scripturae textibus et antiquorum Patrum dictis compositus. 4) Oratio demonI5G) S. Germani epistolae ad Jnan. episcopum Synnadensem ad Constantinum Naoohenscm , et Thomam Claudiopolitanmn extant in Actis Cone. Nicaen. II. quae edidit Mansi Tom. X‘ll. p, Dt). et seq. Ejus epistola ad Gregorium Pontif. perivit. Tractatus de Synodis a Stephano Ce Moyne editus inter varia Sacra T. p. p. 68. vid. Le Quien in orient. Christ. T. 1 p. 235. Ceitler hist, des aut. T XYrlll. p. 64. et seq.