Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

160 vetera literarum documenta, et Hispaniam a plena barbarie libe­randam. Scripta <S. Isidori recensentur 1) Chronicon, quo hi­storiam ab orbe condito usque ad annum 605. narrat 2) Chronicon Gothorum, Vandalorum, Suevorum , quae multum lu­cis ad vicissitudines illius temporis illustrandas affundunt. 3) Opus de scriptoribus ecclesiasticis, quo S. Hyerotiimi et Gen­nadii labores, de similibus objectis prosecutus est. 4) Libri II. de ecclesiasticis officiis, quibus originem, causas, et ra­tionem institutorum rituum exponit. 5) Libri XX- etymologia­rum opus insigne, et quasi encyclopedia, in qua de cunctis fere scientiis tractat. 6) Huc spectat ejus regula, quam in usum Coenobii Houoriani a se erecti scripsit, quamve omnes summa cum attentione receperunt 153). II. lldephonsus discipulus Isidori Hispalensis vitam mo­nasticam qua juvenis jam secutus, abbas primum regularis et in concilio 'l’oletano VIII. praesens, postea vero anno 658. ad ecclesiae Toletanae Archiepiscopatum promotus est, eidem no­vem anilis praefuit B. M. V. cultui addictissimus. Plures ingenii partus nobis reliquit lldephonsus , ita exstat 1) Tractatus de virginitate B. Mariae quo probat eam ante, in, et post partum virginem permansisse. 2) Liber de scriptoribus ecclesiasticis. 3) Liber adnotationnm de cognitione baptismiquo ea expo­nuntur, quibus baptisandos instructos esse oportet. 4) Sermones diversis in adjunctis elaborati. 5) Missae, hymni, et sermones 6) Opuscula poetica , et prosaica 154). III. Fredegarins . quem aliqui seculo VIII. adscribunt, vir hic erat officio scholasticus (Advocatus) qui cognitionibus hi­storicis pro ger,io aetatis sufficienter instructus erat. Scripsit chronicon in quinque libris, inde ab orbe condito ad annum 641. quod ab aliis fere ad seculi octavi finem usque conti­153) lldephonsus Toletanus ad script, eccles. c. IX. et Antonii biblioth^ sciip, vet. T. I. p. 250. Ballerini de collect, canon, ante Gratian. T- III. c. 4. Gullandii Sylloge de vetnst. canon, coli. T, I p. 500> edit. Molunt, Inter editiones omnium S. Isidori oper. excellit ea , quae a Faustina Arevalo Romae 1797 - 1803 V II, T, 8. 154) Ma­billon Act. SS. 0. Bened. sec. I. p. 494. Ziegelbauer hist. lit. Ord. Bened. Tom. III. p 39.

Next

/
Thumbnails
Contents