Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

6 suas ampliare, at conatus eorum impediebant multiplices partitiones in regno juxta morem «'vetatis factae et ortae inde discordiae dome­sticae bellaque intestina, quorum atrocitate extensissimum regnum exhaustum, et debilitatum est. Malum auxit quorundam regum stirpis Merovingicae iguavia et imbecillitas , qui nomen quidem regum, non tamen munus gerebant, cum istud tutum manibus Majorum Domus seu Praefectorum palatii committerent. Ex his Majoribus Domus vel maxime celebratur Carolus Martellus qui Saracenos pluribus in proeliis, praecipue vero in Pictaviensi fundens tantam auctoritatem inter Francos consecutus est, ut filius ejus Pipinus solium Franciae, detruso in monasterium Childerico ultimo ex: domo Merovingica rege, conscendere per­mitteretur anno 752, Post mortem Pipini uterque filius Carolus subinde Magnus dictus, et Colomannus regio diademate, re­dimiti sunt. Verum posteriori circa finem anni 771. mortuo, solus Carolus M. regnavit et imperium Occidentale instaura­vit. Vid. GregoriusTuronensis in Histor* Franc, aliique Scripto­res rerum Francicarum ac de jrebus Caroli M. item Eginhar- dus in Caroli M. vita, §• 5. Ostrogothorum, Longobardorum. Ostrogothorum rex Theodoricus a Zenone imperatore pro­vocatus e Pannonia in Italiam trajiciens Odoacrem Herulorum regem, qui jam a 13 annis Italiam tenebat duplici proelio ad Isontium fluvium et ad Veronam victum, postmodum tertia quo­que clade affectum Ravenam fugere coegit 2S). At nec hac re contentus Theodoricus Odoacrem Ravennae quoque triennio obsedit, donec tandem Theodoricus pacem cum Odoacre simu­lans hunc in convivio, quo eum blandis verbis allexerat, anno 493. sustulisset 28 29j. Quo facto initium Ostrogothorum regno in Italia datum fuit, Theodorico ita res gubernante, ut optimis Romanorum imperatoribus parum cesserit. Successores ejus, perpetuis bellis debilitati regnum collabi permiserunt, siquidem 28) Excerpta d» Theodor, pag. 604. Custiod. io Chron. 29) Warnefri­dn* L. 1. c. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents