Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

VII Et certo, qui aliorum, eruditione insignium viro­rum opera negligit, aut eorum mentem, et sententias ex­ponere recusat, id optare videtur, ut discipulorum aut lectorum quisque juret in verba magistri, quod tam aTj ingeniorum, quam et Scientiarum dignitate, ac usu prorsus alienum est. Bibliothecarum domesticarum, item Inclytae Scientiarum Universitatis Pestiensis, ac Vien­nensis Caesareo-Aulicae adminiculis usus, quidquid scopo congruebat, in subsidium meum inde vocavi. Historiae pertractationi Prolegomena praemitten­da censui, tum quod ea vulgatis hucdum Historiae Ecclesiasticae elucubrationibus ex parte solum prae­missa repererim, tum quod illa velut subsidia Histo­riae cognitionem mirabiliter adjuvent adeo, ut Histo­riam sine iis dicente Vossio * **)) coecam esse oporteat. Qualem autem ordinem, et methodum in Historia re­censenda adoptaverim paragrapho 88. et 89. Prolego menüm exposui. Quod si Te, benevole Lector! stylus ad elegan­tiam veterum Classicorum non satis exactus fortasse attentum redderet, cogita, nos in eo conveuire omnes: praestare, ut quis a lectore intelligatur, quam a stylo- laudeiur, cum et ipse Tullius dicat: re bene intellecta de verborum usu nos faciles esse debere. *) Gerard. Vossius in Isagoge chrono), sacrae. **) Cicero Libr. III. de finibus Jbonor. ct maior. Num. I. r: (

Next

/
Thumbnails
Contents