Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

riuin apti redderentur 3G). Ex qnn non obscure patet disciplinam prioris synodi statuentis, ut communio ecclesiastica nonnisi post diuturna paenitentiae exercitia concedatur, notabiliter mitigatam fuisse. Discussa quoque fuit hac in Syuodo quaestio a Fido Atricae episcopo pronosita: Utrum videlicet infantibus ante octavum a na­tivitate diem baptismus conferri valeat, sieque soluta, ut omnes affirmativam sententiam ferrent, cum nemini nato Deus miseri­cordiam suam et gratiam deneget, neque aetatis aut personae ullam rationem habeat; ac ip«a circumcisio veteris Testamenti, nihil aliud, quam mysterii Jesu Christi adumbratio fuerit. De­cretum hoc <S. Cypria tins episcopo Fido medio epistolae , suo et reliquorum patrum nomine submissae statim nuuciavit. S. Cy­prianus epist. ad Fidum nuin. 59. p. 97. Epistoiam hanc S. Augustinus et Hieronymus saepe memorant. §. 113. Con’t inu atio. In causa Ra sili dis et Martialis. Basilides I.egionensis, et Martialis Asturicensis ambo Hispaniae episcopi ad idololatriam, aliaque gravissima crimina lapsi sponte muneribus suis renuntiarunt. Cum autem illi Sa­linus , huic Felix suffectus fuisset, Basilides Romam pro­fectus Stephanum. Papam ob loci distantiam de tota re parum informatum, subdole ita sibi devincere scivit, ut eum Pontifex in communionem reciperet , literasque pacis eidem daret. Ilis redux Basilides episcopatum suum repetiit. Causam cum eo communem egit Martialis, episcopatui suo renuntiare nolens, suique repositionem fervidissime urgens. Motus istos Hispani .S’. Cypriano significarunt, literas illi per Felicem et Salynum trans­mittentes, quibus compertis ,S. Cyprianus anno 253. Synodum episcoporum triginta sex Carthagine convocavit, ubi perlectis, et discussis ecclesiarum Hispanicarum Legionensis , Asturi- censis , Emeritanae , et Caesaraugust unae literis decretum tulerunt: Ordinationes omnes Salini e t Felicis non obstante sen­tentia Stephani I*. validas esse , et Basilidem recursu suo ad sedem Romanam facto nihil aliud effecisse , quam delicta de- 36 36) Epi't. Synod. S. ( ypriani ad Cornelium 54. p. 77. edit. Baluzianae.

Next

/
Thumbnails
Contents